Skip to the text

Caput V

Ecclesiastica potestas multa sibi vindicavit civilia : sacra bella religionis causa, sive Cruciatœ : aliæ ejusmodi occasiones : sancti Ludovici de Philippo Augusto avo insigne testimonium : tacitæ consensionis exceptio utrique ordini ad sua jura explicanda necessaria est : utriusque potestatis sancta societas : Petri Damiani repetitur locus.

Neminem, credo, latet, multa ejusmodi contigisse sacrorum bellorum, quæ Cruciatus vocant, tempore, sive illæ in Saracenos recuperandæ Palaestinae gratia, sive in hæreticos susceptæ essent ; placebat enim christianis regibus, in illis sacris bellis, præesse omnibus pontificiam potestatem, ut et conjunctioribus animis, et majori religionis reverentia rem gererent.

Sæpe etiam reges ac principes, bellum sacrum inituri, se suaque omnia Pontificibus tuenda commendabant. Hæc obvia et nota tantum referimus. Neque duntaxat in sacris, sed etiam in omnibus bellis, pacto de pace fœdere ; hujus Armandi et exequendi gratia, Sedi apostolicæ se ultro submittebant, aliisque multis modis se religionis nomine ac reverentia tutabantur ; quibus fieret ut sæcularia negotia maxima, Romæ potissimum coram Pontifice tractarentur.

Per eam interim occasionem spiritualis potestas multa regum jura invadebat ; cùmque id perspicerent boni ac pii principes, non semper repugnabant.

Notum illud in testamento sancti Ludovici, quo rex sanctissimus et maximus, Philippo filio et successori colendam omni studio Ecclesiam commendat his verbis ; « Cum Philippo regi avo meo (Augustus ille est) consiliarii indicarent à sancta Ecclesia multis modis ejus jura invadi et minui, ac mirum videri sibi quod hæc æquo animo ferre videretur, respondisse memorant optimum principem hæc quidem sibi nota ; cum tamen consideraret quanta à Deo sibi concessa essent, malle de jure suo decedere, quam sanctæ Ecclesiæ contentionem ac litem movere, aut creare incommodum. a Digna quidem christianissimo ac maximo rege sententia ! Qua tamen interim demonstretur, non esse semper pro vero innatoque Ecclesiæ jure reputandum id quod ea egerit, habuerit, decreverit, tacentibus regibus ; sed diligentissime secernenda quæ à Christo concessa sint, ab iis quæ regum auctoritate, consensu, permissu, conniventiâ, silentio denique gesserit aut habuerit

Quod itidem usu venit in ecclesiasticis rebus, quas sæpe videmus regibus attributas. Sic imperatores id sibi sexto etiam sæculo et Gregorii Magni tempore vindicabant, ut nemo in Cathedra Petri etiam electus sederet, nisi qui ipsis probaretur. Sic in episcopatus omnes, reges Franci, primæ quoque dynastiæ tempore, atque aliarum gentium reges, id sibi juris tribuebant, ut nonnisi eorum voluntate, ac jussu episcopi fierent ; eòque res devenit, ut edita formula, à se designatis prædicationis munus injungerent, ac pontificalem in nomine Dei committerent dignitatem ; eos denique à metropolitanis cæterisque coepiscopis benedici praeciperent. Sic denique à tot sæculis, tot præbendas, tot ecclesiasticas dignitates, tot alia beneficia cum cura et sine cura, vel regalium, vel alio quocumque nomine, pleno etiam jure conferunt. Non ideo adversarii hæc omnia regibus esse innata per se, imo vero ab Ecclesia manasse decernent : ac tametsi nullæ concessiones producuntur, valere tamen ea omnia ex consensione tacita facile demonstrabunt. Quid ita ? Quia scilicet ipsa rerum natura docet ecclesiastica nonnisi per Ecclesiam haberi posse. Sic ubi Ecclesia feudos adimit, concedit, aut aliud quid ex civili potestate decerpit, ea civilis potestatis consensioni, saltem tacitæ, accepta referemus.

Sane passim occurrit in imperatorum regumque authenticis et capitularibus, ut qui hæc et hæc fecerit, sacro ordine deponatur, excommunicetur, in pœnitentiam redigatur : quæ haud minus intelligimus canonum auctoritate fieri, tametsi non id semper expressum est.

Multa etiam à regibus de ecclesiis ordinandis edicta sunt, quæ in canonibus vix ac ne vix quidam invenire possumus. Consensu Ecclesiæ valere ea facile intelligimus.

Sit etiam id exempli causa positum. Decernit ita Carolus Calvus : « Hæc si quis transgressus fuerit , anathematis vindicta feriatur, et comitis districtione constringatur : « quæ uno licet tenore posita, tamen ad suos fontes quæque revocamus. Sic cum Pontifices eodem contextu ecclesiasticis civilia miscent, sane meminerimus haud minus secernenda esse, quæ ipsis per sese competant, ab iis quæ à civili potestate mutuantur.

Nempe utriusque potestatis sancta societas postulabat, ut altera alterius munia in speciem usurparet, eo jure, quo amici amicorum rebus utuntur ; his certe omnibus communi societate et consensione valituris. Quo spectans sanctus vir Petrus Damiani cardinalis episcopus Ostiensis, hoc à nobis jam commemoratum tradidit : « Quodam mutuæ charitatis glutino, et rex in Romano Pontifice, et Romanus Pontifex inveniatur in rege. » Ac postea : « Cæterum (Pontifex) delinquentes, cum causa dictaverit, forensi lege coerceat ; et ipse rex cum suis episcopis super animarum statu, prolata sacrorum canonum auctoritate decernat. » Quæ quidem mire congruunt cum his quæ de conciliis Lateranensibus III et IV diximus. Quo enim jure reges ex canonibus super animarum statu toties cura episcopis decreverunt ; eodem jure Pontifices, in conciliis Lateranensibus III et IV super temporalia, cum regibus synodo adhærescentibus atque præsentibus, ex legum auctoritate decrevisse vidimus. Reliqua hujus loci verba ex antedictis repetat, cui hæc recolere est animus. Hic tantum volumus, ut cum summo viro, et pontificia ab regiis distinguantur officia, et liquido appareat, sic regem inter et Pontificem consentire, ut si quid alter ex altero usurparit, id ambobus volentibus, consensione mutua, tacita vel expressa factum, neutri fraudi esse possit.

Hoc societatis ac mutuæ amicitiæ jure Lucius III, capite Ad abolendam, de hæreticis statuit, « ut comites, barones, rectores et consules civitatum et aliorum locorum..., nisi requisiti Ecclesiam adjuvent contra hæreticos..., honore quem obtinent spolietur, neque ad alios assumantur. »

Hoc jure vel nullo, Bonifacius VIII, capite Felicis, de pœnis, in Sexto, in eum qui cardinalem fuerit hostiliter insecutus hæc statuit ; « Ut sit infamis, diffidatus , bannitus, intestabilis, ab omni successione repulsus : dentur cuncta ejus aedificia in ruinam : nullus ei debita reddere, nullus respondere in judicio teneatur ; bona ejus fisco vel reipublicæ dominio applicentur ; neque eorum filiis aut nepotibus ulla unquam pateat janua dignitatis aut honoris ecclesiastici vel mundani, nullus aditus ad legitimos actus. » Tot mere temporalia, si in Ecclesiæ ac Pontificum potestate sint eo tantum nomine quod Ecclesiæ sint utilia ; utilitas ecclesiastica nunquam deerit, qua Pontifices semper et ubique, inconsultis eliam invitisque principibus, de temporalibus decernant atque absolute regnent : quod, nec ipse, credo. Bellarminus dixerit. Quare est necesse assentiantur omnes, hæc decreta, quatenus de temporalibus statuunt, non aliter valere posse, quam consensu principum tacito vel expresso ; prælatamque semel à conciliis III et IV Lateranensibus lucem sequi omnino nos oportet. Hæc ad canones conciliorum Lateranensium III et IV ex Lateranensis IV luculenta interpretatione aliisque monumentis, dicenda habebamus,

Chapter 137 of 396