Caput XIV. Conventus Ordinum regni 1614. Articulus propositus à tertii Ordinis deputatis : cur clerus obstiterit, adjuncta nobilitate : Perronii cardinalis oratio quatenus à Cle…
Conventus Ordinum regni 1614. Articulus propositus à tertii Ordinis deputatis : cur clerus obstiterit, adjuncta nobilitate : Perronii cardinalis oratio quatenus à Clero probata ; an hæc novissimae cleri Gallicani Declarationi noceant ?
Anno 1614 habiti sunt, jubente rege, generales Ordinum regni conventus ; anno deinde 1615, decembris 15, à tertii Ordinis deputatis, inter articulos regi offerendos, primus hic fuit : « Ne invalesceret perniciosa doctrina, quam ab aliquot annis contra reges ac potestates à Deo constitutas, seditiosi homines inducere conarentur : regi supplicandum ut haberetur id pro lege fundamentali regni, in conventu Ordinum fixa : à nulla potestate deponi posse reges nostros, aut eorum subditos à sacramento fidelitatis absolvi : eamque doctrinam, ut verbo Dei consonam, ab omnibus tenendam et subscribendam, etiam ab Ecclesiasticis, antequam ullius beneficii possessionem obtinerent : contrariam sententiam, quod reges occidi ac deponi possent, ut impiam ac detestabilem esse rejiciendam : quicumque exterorum eam tuerentur, publicos regni hostes ; quicumque civium, perduelles ac majestatis reos nullo discrimine judicandos. *»
Sacro Ordini grave visum est, à regni Ordinibus, auctoribus tertii Ordinis deputatis, de religione decerni ; tum de auctoritate Papæ moveri controversias, ac fieri decreta, quibus Ecclesiæ scinderentur. Cardinales, qui conventui frequentes aderant, magni apud omnes nominis atque auctoritatis, his maxime movebantur : decretumque est, articulum non esse admittendum. Delegatus à sacro Ordine Perronius cardinalis, adjuncta nobilitate, ad tertii Ordinis deputatas, eam orationem habuit, cujus mentionem sæpe fecimus. Summa est : « De tribus agi : primum, de regum parricidiis ; alterum, an reges nostri suprema temporali potestate gauderent, nullius scilicet feudo obnoxii ; ac de his duobus nullam esse controversiam. » Tertium caput, de quo esset quæstio, ita cardinalis proponebat : « An reges dato sacramento ad tuendam catholicam fidem Deo ac populis obligati, si eam fidem publice ejurarent ac persequerentur, hujus juramenti religione contempta, deponi possint, ac subditi vicissim exsolvi à præstito fidelitatis sacramento, et à quo id fieri possit, » Contendebat autem eam quæstionem inter problematicas recensendum ; eo quod « ab undecim sæculis nunquam ei in Ecclesia propugnatores defuissent : ad hæc si judicanda videretur, id fieri non posse à conventu Ordinum, qui sæcularis esset, oborturaque hinc schismata, imo etiam hæresim, cum anteacta sæcula, ipsique Pontifices erroris damnarentur... ; multa quoque in regnum et rempublicam incommoda, perturbationes graves secuturas : quin etiam nocere regum incolumitati ac majestati ea, quibus illam adjuvare vellent. »
Hæc vir maximus toto eloquentiæ flumine peroravit- Jam objicitur nobis, non modo tanti cardinalis archiepiscopi Senonensis toto orbe celebratissimi, ac de Ecclesia catholica bene meritissimi, verum etiam cleri totius, cujus nomine agebat, auctoritas ; quæ duo magno habemus discrimine. Aliud enim est cleri decretum, aliud ab oratore ingeniosissimo quæsita et aptata causæ argumenta.
Ac de clero quidem quod objici potest, nostros nempe episcopos nunc à majorum sententia deflexisse, cum id anno 1682 declararint, quod ne declararetur, eorum antecessores, anno 1615, tanto studio obstiterunt : facilis responsio ex dictis.
Quod enim Clero Gallicano anno 1615 displicuit, hæc quæ ad religionem pertinerent, nomine Ordinum regni fieri, idque auctoribus laicis tertii Ordinis deputatis, nihil ad conventum nostrum anni 1682 attinet. Conventus Ordinum regni, licet ibi sacer Ordo, et ut regni membrum intersit, et pro sua dignitate primas ferat, tamen civilis conventus est, reipublicæ, non rei ecclesiasticæ causa convocatus ; ubi Ordo ecclesiasticus, conventus tertia pars, à duobus ordinibus laicalibus numero ac suffragiorum auctoritate vincitur ; de cujus articulis rex decernit suprema auctoritate : conventus vero noster anni 1682, totus ecclesiasticus ac de re ecclesiastica congregatus, à rege non decreti firmamentum, sed executionem, Patrum more, expectavit.
Quod autem anno 1615 metuebant ne schismata fierent, gravi adversus catholicos, qui à nobis dissentirent, intentata censura, id conventus noster cavit, dum et veritatem asseruit, et ab omni censura temperatum esse voluit.
Quæ cum ita sint, nihil jam necesse est nos de Perronio cardinale admodum laborare, utcumque adversæ sententiæ favisse videatur. Facile enim credimus vehementissimum oratorem, ipso, quo rapiebat cæteros, eloquentiæ impetu fuisse abreptum : neque veritum auditores ultra metas impellere, ut cum se repressissent, tamen quo ipse vellet loco consisterent, atque à censura abstinerent. Quanquam et aliæ causæ inerant, cur in Romanam curiam propenderet ; ut nec mirum sit, si Gallicani patres potioribus ducti momentis ab ejus sententia discesserint.
Ne quid tamen prætermisisse videar, de ejus oratione, quæ meo quidem judicio momenti sint maximi, pauca dicam.
Chapter 146 of 396