Caput XV. In Perronii Cardinalis oratione ad tertium Ordinem annotata quædam : ejus dicta confutantur : acta laudantur : hujus controversiae finis
In Perronii Cardinalis oratione ad tertium Ordinem annotata quædam : ejus dicta confutantur : acta laudantur : hujus controversiae finis.
Ac statim occurrit ipsa quæstio artificiosissime constituta. Illud ex dialectices regulis, atque ab intimo artificio depromptum, quod oppugnaturus universalem negativam istam, quam legis fundamentalis loco esse volebant : Nullo casu reges à Pontifice deponi possunt ; opponebat ille particularem affirmativam hanc : « Possunt à Pontifice deponi aliqui reges, his nempe conditionibus, si fidei catholicæ propugnandæ sacramento obligati sunt, si eam deserunt, si denique persequuntur. » Quibus cum finibus quæstionem circumscriberet, eo coarctare adversarios nitebatur, ut, quod erat invidiosissimum, reges hæreticos violatique jurisjurandi reos, ad hæc persecutores, defendere viderentur. Illud interim studiosissime tacuit, quod sæpe jam diximus : inter indirectæ potestatis defensores, neminem unquam fuisse aut esse potuisse, qui se his finibus contineret ; quippe cum indirectam potestatem Dei gloria, animarum salute et potestate clavium metiantur : quam quidem ad hos tres redigere casus, non modo esset absurdum, verum etiam hæreticum.
Quare nec ipse cardinalis, qui se ad eos redegisset, quidquam probare potuit, nisi ultra tenderet ; protulitque depositos Henricos, Fridericos , nullum catholicæ fidei articulum denegantes, Childericum etiam Franciæ regno, et Græcos imperatores imperio Occidentali nudatos, cum nihil Ecclesiæ repugnarent. Nec tantum virum puduit allegare Gregorium Magnum, tanquam privaturum imperio reges, si unius xenodochii privilegium violassent.
Id sensit vir acutissimus, atque ultro professus est, « adhiberi à se ejusmodi exempla, quatenus inservire possent huic thesi generali : dari quosdam casus, quibus subditi exsolvi possent à præstito regibus sacramento ; aut huic hypothesi particulari ; licere id fieri in principes hæreticos, sive apostatas ac persecutores. » Tanquam in oratoris potestate esset, coercere ad arbitrium ipsam argumentorum vim ; non autem aut tota vi sua valeant, aut, si nimis probant, tota vi sua corruant.
At illud dissimulare non possum, quod etiam ab Orientalibus bellis sacris præsidium quærit ; contenditque, non alio nomine justum piumque esse christianorum adversus Turcas bellum, quam quod infidelis princeps, nullum jus sibi in christianorum provincias comparare possit : a Quod negare, inquit, nihil aliud esset, quam errorem Lutheri defendere, priscorumque heroum, qui adversus Mahometanos tanta bella gesserunt, sancti etiam Ludovici damnare memoriam. »
Neque illud perpendere voluit, Mahometanos ac Turcas, ex quo extiterunt, hostilem animum, atque inexpiabile bellum professos adversus christianas provincias, merito ut perpetuos hostes atque invasores haberi, qui etiam ubi pacem se fovere simulant, nihil nisi bella cogitant, idque ex ipsis impiæ legis placitis : nulla nobiscum pace tuta, nullo fido fœdere, nullo unquam beneficio, nisi cyclopico ; ut extremi pereant, quibus interim pepercisse videantur. Quo jure quis dubitet justa christianorum inter se adversus communem hostem foedera, justas societates ; ac prorsus suo more insanisse Lutherum, qui à tetris prædonibus bellum amoliretur ? Hæc quam procul absint à nostra quæstione, ne imperitissimos quidem fugit, nedum tantum virum latere potuerit ; qui tamen hic, si Deo placet, et sancti Ludovici damnandam memoriam, et Lutheri errores crepabat, credo, ut pueros territaret.
Pessimum et illud quod toties inculcavit : causam depositionis, vel maxime in eo esse, quod mutuo sacramento, et se reges populis ad tuendam rectam fidem, et populi regibus ad fidele obsequium obligarint ; ut si illi à juramenti religione discesserint, hi quoque vicissim à dato sacramento absolvi possint : neque vero obstare « quod reges etiam ante coronationem faciamque unctionem, ac præstitum jusjurandum regnent ; responderi enim ab indirectæ potestatis defensoribus, reges nondum consecratos sic haberi, ut qui jam in prædecessoribus solemne jusjurandum populis praestiterint. » Hæc enim quam vane jactentur, multa demonstrant ; imprimis quod ne illud quidem ad causam, hoc est, ad pontificiæ potestatis quæstionem pertinebat : quippe cum si semel statuamus reges conditionali tantum conventione regnare, jam, nullo pontificiæ potestatis interventu, sponte evanesceret illa regii nominis auctoritas, ruptis conventis conditionibus quibus niteretur. Huc accedit illud à cardinali pro certo positum : Principum juramentis eam contineri regnandi conditionem, qua deficiente simul solvantur imperia ; quod ille immerito pro certo habuit. Ea enim juramenta valere ut commendetur infigaturque principis animo vera fides ; non eo profecto ut regnandi jus ad conditionalia pacta necessario revocetur, ut suo loco docuimus, et Anastasii Leonisque imperatoris supra memorata exempla testantur.
Neque tolerari potest quod Perronius ita argumentatur : « Aliud esse, adversus jurisjurandi religionem actu quodam, aliud ipsa professione pugnare, aliud peccare adversus jusjurandum, aliud ipsum jusjurandum evertere contrario etiam edito jurejurando.,. Et quidem cum aliquis princeps injuste judicat, peccare illum contra jurisjurandi religionem ; at si profiteretur juramentoque firmaret, se semper injustas dicturum sententias ; tum vero everteret, inquit, ipsum jusjurandum de servanda justitia, simulque regnum abdicaret, eversa conditione regnandi. » Ita deinde respondet : « Regni sub Christo obtinendi fieri incapaces, qui à præstito ipsi christianisque populis fidei catholicæ servandæ sacramento defecerint. » Hic Iubens à tanto viro quærerem, in historiis ac libris, quos studiosissime evolvit, ecquem invenerit principem, qui ipsam justitiam facta professione ejuravit ? Certe neminem. Multos autem à recta fide abhorruisse lugemus, qui nihilo secius rempublicam bene gesserint ; quandoquidem Deo placuit, veram fidem, non humana sapientia comparari, sed divina gratia provenire. Quorsum ista ? Ut pateat, illam quam fingit cardinalis de justitia ubique contemnenda professionem juramento firmatam, ne in insani quidem principis mentem incidere posse. Quamobrem si fingendum est quid fieret de principe qui ita justitiam ejuraret, facile respondemus, amovendum eum à gubernaculis, dandumque tutorem, non quidem ut ei qui regnandi conditionem violaverit, sed ut ei qui proprie strictèque supra omnem humanum morem insaniat . Ita, inquam, ei tutor adhibendus esset, uti phreneticis ac furentibus principibus factum est, ab iis ad quos pertinet ; non tamen profecto à Romano Pontifice aut sacrorum antistitibus, qui quidem nihilo magis huic rei se im misceant, etiamsi eam vel maxime placet fieri, ex conditionalibus pactis. Maneret enim jus suum integrum liberæ civitati ; quo jure fraudari nequeat ; nequidem si religio conditionali fœdere continetur. Eo enim casu, postquam de religione sacrisque, sacrorum antistites, tum de imperio, libera respublica civitasque decerneret ; ut profecto hæc omnia, quæ tanto circuitu apparatuque verborum amplificat eloquentissimus cardinalis, extra causæ statum tota sint, nec nisi imperitis fucum faciant.
Quod autem declamat reges, sacramento dato, Christo Regi obnoxios, « ipso feloniæ crimine, excidere feudis, quos à supremo Domino Christo obtineant ; » tanquam Christo Regi, accepto à regibus fidelitatis sacramento, novum jus in reges comparetur : hæc ut in populari oratione toleramus, ut theologice ac serio dicta respuimus ; neque propterea tanti viri judicio nostrum anteponimus ; sed tamen docemus multum interesse, an quis oratoriis ampullis, an theologica gravitate ac simplicitate disserat.
Cæterum id sufficit maximi cardinalis gloriæ, quod si ejus dicta quædam reprehendere cogimur, certe gesta laudamus. Gloriatur enim, nec immerito, « se vere genuinèque Francum Francorumque filium, semper adhaesisse regibus, semper respexisse reges ; ac post Henrici III necem. Henrico IV Magno obsecutum esse ; et quidem tuta conscientia ex utriusque partis sententia ; cum ille princeps nunquam incorrigibilis fuerit, relapsus vero habitus sit, informatione falsa. » Optime omnino. At illud interim constat : eum, dum tuta conscientia sequitur principem à Romanis Pontificibus regno exclusum, abunde docuisse quam facile hæc à Pontificibus, circa imperium ac res temporales decreta, viri boni gravesque omittere potuerint.
Hæc ad orationem Perronii dicenda habebamus. Et quidem ea omnia de regnandi conditionalibus pactis, quæque sint aut esse fingantur, quæque etiam esse possint, uno verbo transegimus ; quæstionesque eas à causa nostra prorsus alienas, ab hac disputatione procul amovimus ; quippe cum agamus de jure divinitus annexo clavium potestati, non de ejusmodi, quales fingi possent, regum populorumque conventionibus.
Reliqua, quæ tantus cardinalis copiosissime prosequitur momenta rationum, aplatosque causæ ab artifice summo veterum locos priscæque historiæ, hic excuti nihil necesse ; cura hæc omnia suo loco, in hac tractatione, diligentissime perpensa atque explorata sint, presso etiam plerumque auctoris gravissimi nomine.
Neque id omisi mus, quod est occasione hujus controversiae coram ipso rege, à sapientissimo principe Condæo peroratum ; nihilque hic dicendum superest, quod ad nostram quæstionem faciat, nisi id : rem ad regem evocatam, ac postea silentio esse transactam.
Chapter 147 of 396