Skip to the text

Caput XXIII. De Anglicana controversia : conclusio tractationis ad caput i Declarationis Gallicanæ : doctrinam hanc Ecclesiœ catholicæ ornamento, aliam invidiæ esse

De Anglicana controversia : conclusio tractationis ad caput i Declarationis Gallicanæ : doctrinam hanc Ecclesiœ catholicæ ornamento, aliam invidiæ esse.

Diu multumque dubitavi, an de controversiis Anglicanis, quæ ad hunc locum spectent, aliquid dicerem. Audimus enim Romæ, in Indice anni 1683 fuisse repositam Magistrorum multorum Facultatis Parisiensis consultationem, circa juramentum catholicis à Jacobo rege propositum. Nos autem, etsi profitemur, ecclesiæ Gallicanæ vetere atque inolito jure, nihil nos iis teneri decretis, tamen, Deo teste, vehementissime ab iis abhorremus, quibus hodiernum curiæ Romanæ regimen culpare videamur. Sed quandoquidem non deerunt ex adversariis, qui, si ista omittamus, præcipuam quæstionem ac difficultatem dissimulatam improperent, hoc quoque necessario, quam minima poterimus offensione tractemus.

Primum ergo certum est, referente Paulo in Bulla quæ incipit : Ejus qui immobilis , Henricum VIII Angliæ regem, « à Clemente Papa, postquam Immanissimis litteris et paternis exhortationibus, multisque nuntiis et mediis primo, et postremo etiam judicialiter, ut Annam à se dimitteret, et ad Catharinæ suæ veræ conjugis consortium rediret, frustra monitus fuerat , » censuris ecclesiasticis innodatum, contemptis clavibus in iis insorduisse. Ergo excommunicatus à Clemente VII, non tamen regno privatus.

Paulus deinde III, in eadem Bulla, cum de Henrico VIII merito desperasset, iterum eum excommunicat, regnoque privat, subditis mandat sub excommunicationis pœna, ne eum dominum recognoscant ; item universos ab Henrico et Anna descendentes, honoribus, bonis, juribus privat, privatosque declarat : omnibus Christi fidelibus omni cum Angliâ commercio interdicit, vinum, granum, sal, alia victualia deferri eo, aut inde recipi vetat sub excommunicationis pœna : omnes christianos principes, etiam imperiali aut regali auctoritate fulgentes, requirit in Domino, omnibus qui imperatore ac rege inferiores fuerint, quos, propter excellentiam dignitatis, à censuris excipit, sub excommunicationis pœna mandat, ne cum eodem rege ullo fœdere coniungantur : foedera jam peracta dissolvit ; omnibus principibus cæterisque armigeros terra marique habentibus, in virtute sanctæ obedientiæ mandat, ut Henricum illato bello ad obedientiam sanctæ Sedis redire compellant, bona ejus subditorum ubilibet consistentia capiant, ea omnia bona iis dat de plenitudine apostolicæ potestatis. Data hæc est 3 Kalendarum Septembris, anno 1536. Suspensa deinde executio, ac postremo jussa rursus 16 Kalendarum Januarii, anno 1538.

Cum igitur tot ac tanta de temporalibus præceperit ; non modo Henrici subditis, sed etiam omnibus principibus, nec exceptis regibus, quos à censuris tantum, non autem ab ipso præcepto aut obedientia eximi voluit, nemo certe fuit qui se ex eo decreto terra marique in Angliâ vel extra Angliam commoveret

Neque Pio V res melius processerunt, postquam iteratis vicibus anno Christi 1569 et 1570, pontificatus 4 et 5, Elisabetham reginam regno privatam declaravit. Cui declarationi nullus catholicorum principum quidquam detulit, aut ab Elisabethâ regina agnoscenda abstinuit. Neque quidquam aliud Pontifex consecutus, quam ut Anglos catholicos certius perituros ad arma impulisse videretur, nullo, aut ambiguo martyrii titulo, cum ut perduelles diris modis necarentur.

Interim Elisabetha, sub Henrico VIII inchoatum, sub Eduardo VI repetitum juramentum exigebat quod suprematiæ vocant ; quo scilicet juramento aditus ad dignitates aliaque civilia patebat iis tantum qui dato sacramento agnoscerent, « quod regia majestas unicus est et supremus gubernator tam in omnibus spiritualibus sive ecclesiasticis rebus quam in temporalibus : et quod nullus extraneus princeps, persona, prælatus habet ullam jurisdictionem, vel auctoritatem ecclesiasticam, sive spiritualem intra Angliæ regnum. »

Anno vero 1606, Jacobus rex jussit juramentum præstari à romanis catholicis ; quod si præstitissent, libere ac tuto certis conditionibus in sua religione viverent. Tale autem erat juramentum, quo, « in conscientia sua, vere ac sincere, nulla reservation e mentali, quilibet catholicus testaretur Jacobum esse regem suum legitimum, qui à Papa, aut apostolica Sede nullo modo deponi ac deprimi possit, rexque maneat nonobstante aliqua declaratione, vel sententia excommunicationis, vel deprivationis, atque etiam tolli non posse absolutione quavis fidelitatem atque obedientiam suæ majestati ejusque successoribus. »

Hoc vero juramentum quod Angli fidelitatis aut allevantiæ vocant, cardinalis Bellarminus cum illo Elisabethæ, quod erat suprematiæ, re ac sententia convenire asserit, negatamque Pontifici excommunicandi principis potestatem : quæ quidem æquo lectori dijudicanda relinquimus. Quæ vero auctoritate certa, in ea re gesta sint, proferimus.

Huic certe Jacobi regis juramento insidiosissime atque invidiosissime erat insertum illud : « Præterea juro, quod ex corde abhorreo, detestor et abjuro, tanquam impiam et hæreticam hanc doctrinam et propositionem : quod principes per Papam excommunicati, vel deprivati, possint per suos subditos deponi et occidi. »

Hoc eo pertinere videbatur, ut catholici quivis privata auctoritate decernerent impiam et hæreticam eam esse sententiam, quam de deponendis ; hæresis saltem causa, regibus, viri maximi atque sanctissimi, ipsique adeo Romani Pontifices postremis sæculis, bono animo, tanquam probabilem defendissent. Et quidem ab eorum sententia abhorrere, perspectis melius rebus, uti nos Franci facimus, erat licitum ac bonum ; damnare ut hæreticam, absque Ecclesiæ auctoritate, nimium et temerarium videbatur.

Nostri doctores rem totam, in ea quam prædiximus consultatione, sic temperant, ut quandoquidem hæreticum esset, et ab Ecclesia in Constantiensi concilio ut hæreticum damnatum, tyrannos, hoc est principes etiam legitimos male potestate usos, occidi posse, eodem titulo possit insigniri ea propositio, quæ depositionem cum cæde conjungeret, ut erat in juramento positum.

Utcumque est (neque enim hic de hac consultatione quærimus, sed rem gestam enarramus) Paulus V, eodem anno 1606, 10 Kalendarum Octobris, Breve edidit ad Anglos catholicos, cujus est initium : Magno animi mœrore ; quo quidem in Brevi, relato juramento, hæc addit : « Vobis ex verbis ipsis perspicuum esse debet, quod hujusmodi juramentum, salva fide catholica et salute animarum vestrarum, præstari non potest ; cum multa contineat, quæ fidei et saluti aperte adversentur. » De quo Brevi, cum in Angliâ quidam ambigerent, illud anno sequenti Pontifex confirmavit, dato alio Brevi, cujus est initium : *Renuntiatum est nobis.

Quid autem illud esset quod fidei et saluti aperte adversetur, Pontifex non exponit, non docet. Multi existimabant illud duntaxat fidei et saluti animarum adversari, quod, absque Ecclesiæ auctoritate, propositionem eam ut hæreticam agnosci oporteret. Cæterum ut mentem meam ea, qua decet christianum theologum, sinceritate promam, id expressum ea perspicuitate curia Romana noluit, ne si ab hæresis qualificatione et nota tantum abhorreret, propositionem alia nota proscribi posse fateretur.

Neque tamen quis reputet potestatem deponendi reges tanquam fide certam fuisse propositam. Nec enim dogmata fidei ambigue, aut ea forma declarari solent. Certe annis 1678, 1679, 1681, catholici multi, falsæ illius conjurationis gratia, ultimo addicti supplicio, sub ipso ictu testati sunt, se toto animo profiteri Carolum II verum ac legitimum regem esse, neque à quoquam deponi posse ; idque à se pro certo exploratoque haberi ; neque ab ea unquam sententia discessuros : id tantum cavebant, ne deponi posse reges hæreticum dicerent, quod Ecclesia catholica, cujus auctoritati stabant, non id declarasset Hoc omnium expressissimè Richardus Langhordus advocatus juris consultissimus : hoc ipse Stafortius, morituri professi sunt ; ut profecto certum sit, alte animo hæsisse, proque certis habita, quæ tam insignes viri inter ipsa martyria declararint.

Cur enim non liceret Anglis id clare profiteri quod nos Franci publice, summa omnium Ordinum consensione profitemur ? Ne vero sperent, quicumque illi sint curialis sententiæ defensores, nos à proposito discessuros. Satis enim confidimus nunquam eventurum, ut Ecclesia catholica cujus traditioni auctoritatique adhærescimus, Sedesque apostolica, nos ad hæc nova et inaudita, atque ut vere dicamus, vana compellat.

Quid enim est, per Deum immortalem, vanius quam de deponendis regibus, quæ nullum moveant decreta conscribere ? Excommunicatio, uti prædiximus, quantumvis impii superbiant, ipsam statim animam mucrone spirituali perfodit. At profecto quid profecit, aut quid nocuit, quod à Paulo III Henricus VIII, à Pio V Elisabetha regno dejecti sunt ? Nempe inanes chartæ, quod ad temporalia attinebat, non tantum ab hæreticis, sed etiam à catholicis, si verum amamus, nihil sunt habitæ ; eodemque tenore pacta, societates, commercia, negotia processerunt ; neque id ita futurum Romanos Pontifices fugiebat ; et tamen vanis formulis vanum sibi titulum curia sanciebat. Interim id hæretici lucrifecerunt, id Ecclesiæ catholicæ detrimento fuit, quod catholici, non ut catholici, pœnas darent, sed ut publici hostes, prompti scilicet in regem insurgere, ubi Romano Pontifici placuisset.

Neque respondeant nihil ad catholicos pertinere quid hæretici de illis sentiant, cum Apostolus jubeat episcopum etiam testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt . Idem Apostolus jubet ut præcipuam curam habeamus, ne nomen Domini, aut doctrina, apud extraneos scilicet, blasphemetur ; qua certe ratione, quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur . Hoc præcipit circa dominos etiam infideles, ne si christiani servi, quanto magis regum subditi, inobedientiæ suæ causam religionis obtendant, sacra illa doctrina infametur, ut quæ familias ac rempublicam conturbet ; quod aliis verbis idem Apostolus explicat ad Titum scribens : « Servos dominis suis subditos esse ; » ea præcipue causa, « ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. » Quo item sensu paulo antea dixerat : « Mulieres esse oportere subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei : » magno enim revera ornamento est sanctæ Ecclesiæ Dei, quod ejus doctrina domos, familias, civitates alta pace firmet, neque perturbet ; sed sanciat rerum humanarum ordinem ; vetetque ne inquieti homines, una cum religione, conditionem mutare porro incipiant : imo « unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. Servus vocatus es ? non sit tibi curæ. » Quanto magis jussum ut justo ac legitimo imperio subsis, et communi civium libertate vivas ?

Id etiam antecessores nostri sancti Christi martyres præcipue observarunt ; cavebantque, admonente Petro, ne ut rebelles erga rempublicam, sed tantum ut christiani paterentur : « glorificarent autem Deum in isto nomine. » Neque aliud inculcabat Paulus, cum diceret : « Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit : qui enim resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. » Ne ergo illam, etiam apud homines damnationem acquirerent, publico ordini modeste ac pacifici homines serviebant. Unde illud Origenis in Epistolam ad Romanos : « Si enim ponamus, verbi gratia, credentes Christo potestatibus sæculi non esse subditos, tributa non reddere, nec vectigalia pensitare, nulli timorem, nulli honorem deferre ; nonne per hæc rectorum ac principum merito in semetipsos arma converterent, et persecutores quidem suos excusabiles, semetipsos vero culpabiles facerent ? Non enim jam fidei, sed contumaciae causa impugnari viderentur. »

Neque vero existimemus hæc quæ Origenes, Apostolo auctore, condemnat, melius fieri, si sacerdotum judicio flant. Merito enim beatus Joannes Chrysostomus in eumdem Pauli locum hæc habet : « Ostendit quod ista imperentur omnibus, et sacerdotibus et monachis, non solum sæcularibus, id quod statim in ipso initio declarat, cum dicit : Omnis anima potestatibus supereminentibus subdita sit ; etiamsi apostolus sit, etiamsi evangelista,

sive propheta » sive quisquis tandem fuerit ; neque enim pietatem subvertit ista subjectio. » Neque vero Ecclesiae Christi decori aut ornamento esset, si haberet sacerdotes, quorum auctoritate et nomine sublimes potestates contemni ac deponi possent ; sed in ornamento est, quod qui sint sacrorum, iidem sint etiam in principes atque rempublicam fidi obsequii duces. « Deus enim, inquit, id exigit, ut creatus ab ipso princeps, vires suas habeat... Quod si observaveris christiane, et ipse, inquit, princeps, eo te magis suscipiet, Hominumque tuum, etiamsi incredulus fuerit, hoc nomine glorificabit. »

Sic ergo catholici doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus ; neque Pontificibus suis id honori vertant, quod vanos concedant titulos, quibus lugenda bella commoveant ; imo Ubicumque degunt, sive in Angliâ, sive in Hollandia, sive apud Sinenses Seresque ultimos et Japonas ; ne dent locum iis, qui passim ubique jactant habere eos Pontificem, quo duce et auctore, à legitimis regibus imperiisque desciscant : quod quidem quantas turbas, quantam Ecclesiæ Dei persecutionem apud Japonas concitant , ipsis hæreticis referentibus, ac sua scelera jactantibus credimus. Ne ergo isto titulo, neque ut inquieti et malefidi cives, sed tantum ut catholici patiantur, glorificent autem Deam in isto nomine ; relinquantque id hæreticis, ut de reipublicæ charitate ac rogum reverentia magna professi, tamen omnium audacissime in arma civilia proruant.

Romanos autem Pontifices, quotquot futuri sunt, patres nostros sanctissimos atque charissimos rogamus, obsecramus summâque reverentia etiam atque etiam obtestamur, ne Sedis suae majestati consulere se putent, si Gregorium VII, Gelasiis, Symmachis aliisque Gregoriis anteponant : catholicos vero bonos doctosque, ea, qua par est, charitate atque honorificentia admonemus, ne se ideo bene catholicos putent, si omnia Pontificum gesta decretaque asserenda suscipiant. Excusent sane Pontifices quoad fieri poterit, uti nos pro virili fecimus, conati certe sumus. Cæterum si necesse sit reprehendi interdum eorum aliquos, quorum opera ac laboribus, magna in Ecclesiam bona provenerint ; cum nempe alienis rebus, bono scilicet animo sese in gesserunt, id vero non ad Sedis apostolicæ contumeliam, sed ad Ecclesiæ. Deique eam protegentis laudem, atque ad Romanæ fidei apostolicique officii commendationem maximam pertinere arbitrentur ; cujus quippe fidei atque officii puritas, sanctitas, dignitas, tot inter incommoda apud pios illæsa perstiterit ; ut hic etiam valeat suo modo apostolicum illud : Virtus in infirmitate perficitur ; et : Cum enim infirmor, tunc potens sum .

PARS SECUNDA, IN QUA DE CONCILIIS CONSTANTIENSI ET BAS1LEENSI, ET CONSECTANEIS AGITUR.

Chapter 155 of 396