Caput VIII. Solutio objectorum præcedentis capitis : duo quœdam notatu digna : depositio edita, sacro præsente Concilio, non sacro approbante Concilio, ut solet
Solutio objectorum præcedentis capitis : duo quœdam notatu digna : depositio edita, sacro præsente Concilio, non sacro approbante Concilio, ut solet.
Hæc nos ex gestis facile explicamus. Primum ergo observari volumus in rei gestæ serie, quam diligentissime descriptam habemus, enarrari quid Pontifex, quidve alii dixerint. De nulla autem alia re tractatum videmus quam de Friderici sceleribus decretisque in eum latis ; de his quæsitum deliberatumque esse : an autem datum Ecclesiæ à Christo sit ut reges deponeret, ne inquisitum quidem fuisse, neque quidquam ea de re dictum, neque hic in tanta synodo, neque alibi usquam : quod tamen vel semel fieri oportebat.
Secundo notamus singularem formulam : Sacro præsente concilio. Et quidem ille theologiæ professor anonymus, qui adversus Declarationem cleri Gallicani edidit responsionem historico-theologicam, hæc scribit : « Innocentius in publico totius orbis christiani universali concilio, ipsoque approbante, Fridericum regno privat. » Vide quam oscitanter hæc legant, vel mala fide referant, qui nostra oppugnent : cum tantum intersit, an quid fiat, duntaxat sacro præsente concilio , an eliam sacro approbante concilio * Nos autem advertimus passim quidem in conciliis, ubi adest præsens Pontifex, edi decreta ejus nomine, sed ubique adscriptum : Sacro approbante concilio, vel aliquid ejusdem roboris. In hac etiam synodo, celebrata hæc formula est, et de usuris quidem, capite xiii ; « Præsentis concilii approbatione sancimus : et « Ejusdem concilii auctoritate firmiter inhibemus ; et capite xvii : Definientes, sacro approbante concilio ; et : Communi concilii approbatione statuimus. » Quin etiam, more majorum in hoc quoque concilio vidimus, ab omnibus episcopis sententiam excommunicationis pronuntiatam fuisse. At is qui reliqua omnia, sacro approbante concilio, decernit Pontifex, sententiam in qua depositio sancita est, sacro tantum præsente concilio, dictat.
Et quidem interserit hoc à se decretum esse, cum fratribus et sacro concilio, deliberatione prœhabita diligenti, Aliud autem est, cum episcopis deliberasse et eorum consilia exquisiisse ; aliud, concilii auctoritate atque approbatione decretum aliquid esse.
Ne vero arbitremur ideo illa formula Pontificem pronuntiasse, quod imperatoris depositionem tanquam rem maximam, suæ auctoritati potestatique reservaret. Ecce enim excommunicationem more majorum cum sacro concilio suisque coepiscopis pronuntiat : quæ tamen sententia eo est gravior majorisque potestatis, quo regno cœlesti quam terreno privari gravius est ac luctuosius. Et tamen in conciliis passim communi Patrum decreto atque approbatione anathemata promulgantur ; communi decreto episcopi deponuntur, quorum depositio, pro spiritualis potestatis amplitudine, majorem in Ecclesia potestatem requireret quam laicorum quorumcumque ; communi denique decreto, fidei dogmata ac symbola sacrique canones promulgantur, quo nihil est in tota religione majus aut gravius. Cum igitur ecclesiastica omnia, quanticumque sint ponderis, communi auctoritate ac sacro approbante concilio promulgentur ; quæ præsente tantum concilio fieri dicuntur, habere ea non debemus pro ecclesiasticis.
Certe docent Patres ac theologi confitentur, quæ vere ecclesiastica sint atque à Christo tradita, ea quidem in Petro et successoribus eminere : cæterum ad omnes manare episcopos, atque in episcopatu toto unam esse potestatem. Nihil enim Papæ attributum, quod non sub ipso et cum ipso facere ac decernere coepiscopi possint. Rursus ergo testantur Romani Pontifices, non esse ecclesiasticam principes deponendi potestatem, quam soli exerceant.
Chapter 140 of 396