Caput XIX. Anonymi auctoris, qui tractatum de Libertatibus Ecclesiæ Gallicanæ edidit, liber IV ex antedictis confutatur
Anonymi auctoris, qui tractatum de Libertatibus Ecclesiæ Gallicanæ edidit, liber IV ex antedictis confutatur.
Scriptor anonymus qui de libertatibus Ecclesiæ Gallicanæ tractatum edidit, primam propositionem nostræ Declarationis aggressus, inde auspicatur : An hæc propositio spectet ad libertates Ecclesiæ Gallicanæ ? Qua quæstione nihil agit, nisi ut inanem litem moveat* Non enim clerus Gallicanus Ecclesiæ Gallicanæ libertates tantum, sed etiam decreta tutanda suscepit. Scilicet sic incipit Declaratio : « Ecclesiæ Gallicanæ decreta et libertates à majoribus nostris tanto studio propugnatas, earumque fundamenta, sacris canonibus ac Patrum traditione nixa, multi diruere moliuntur. » Quibus verbis, quoniam anonymus occasionem cœpit tractandi de libertatibus Gallicanis, sane integra ea pensitare debuit. His certe vocibus clerus Gallicanus Patrum scita universim antiquis traditionibus nixa complexus, illud etiam professus est : propulsari à se ea, quibus « hæretici apostolicam potestatem invidiosam et gravem regibus et populis ostentent : » quorum numero vel maxime continentur, quæ de illa pontificia regum deponendorum potestate, tanquam Ecclesiæ catholicæ dogmata essent, invidiosissime objiciunt. Hæc igitur clerus Gallicanus, ut falsa et catholicæ Ecclesiæ perperam imputata respuit.
Sed age : anonymo concedamus in Gallicana Declaratione tantum agi de libertatibus : ne tum quidem à vera libertatum notione discedimus, dum earum nomine retinemus ea, quibus Ecclesiæ prisca jura continentur : arcemus autem ea, quibus gravari non modo rempublicam, sed etiam Ecclesiam ipsa experientia docuit.
Quod vero anonymus difficile intellectu dicit, qua ratione ad libertates Ecclesiæ revocari possint, quæ juri Ecclesiæ potius adversentur ; facile admitterent, nisi ea quæ ille jactat jurium nomine, ad Ecclesiæ non jura, sed incommoda pertinere intelligerem.
Neque, ut anonymus existimat, clerus Gallicanus libertates Gallicanas ex Petro Pithœo aut Petro de Marca definivit. Patrum monumenta protulimus, quibus ad ecclesiasticam libertatem hæc quoque, de quibus nunc agimus, jura regia revocantur. Quæ sane monumenta non miramur ab anonymo prætermissa, quippe cum de libertatibus Gallicanis contentiose magis quam vere solidèque scripserit.
Neque quod ille putat, adeo absonum est regni libertatem cum Ecclesiæ libertate esse conjunctam. Neque dedecori ducimus quod theologi christianoque jura regia defendimus, non tam ut jura regia, quam ut Christi placita ; Christi, inquam, placita, rempublicam ordinantis, tranquillantis imperium, ut Ecclesia in imperio futura, jam à seditionibus libera, melius Deo serviat : nec placet, religionis specie, regna pessumdari, quibus religio tutelæ esse debeat.
Objicit anonymus Decretalem Novit in Gallia receptam, eamque altercationem quæ sub Philippo VI Francorum rege contigit : qua nempe episcopi contendebant ecclesiasticam jurisdictionem sese ad temporalia extendere, saltem ratione peccati : » quam decretalem omniaque adeo hinc secuta ab hac quæstione alienissima esse ostendimus. Neque enim id agebatur, ut ecclesiastici judices peccata prohiberent sub depositionis, quod unum hic quærimus, sed tantum sub anathematis pœna, ut profecto mirum sit virum eruditum, ipso in limine, tanquam fundamenti loco illud tanta ambitione jactasse, quod nequidem ad quæstionem pertinere constet.
Jam illud quærimus : an serio velit judices ecclesiasticos peccati nomine, de pace, de bello, de tributis summa auctoritate decernere, pacta » foedera publica privatave, ac publica etiam judicia retractare ; uno verbo, totam rempublicam commovere ? Neque enim in his nullum est peccatum. An igitur hæc, peccati nomine, ad ecclesiastica judicia revocabimus ? Aut id ad ecclesiæ jura libertatesque pertinere dicemus ? Non id equidem reor. Imo vero pars libertatis fuerit, ne ecclesiastici tot sæcularibus negotiis implicemur, seu potius obruamur. Ea ergo decreta de peccatis ad ecclesiastica judicia revocandis commoda interpretatione molliri, uti nos fecimus, non ad extrema urgeri oportebat.
Neque me fugit extitisse tempus, quo ecclesiastici judices hoc titulo omnia ad se traherent, atque ad civilia prosilirent ; quæ, ut Ecclesiæ profecerint, experientia docuit. Certe hinc factum est, ut civilis magistratus, quasi vice versa, magno Ecclesiæ detrimento, tot ecclesiastica invaderet. Quæ omnia utrinque resecari è re esset, ut omnes vera pace, vera libertate potirentur.
Quærit anonymus : « Aliane sit hodie ecclesia Gallicana, ab ea, quæ anno 1615 tam generose restitit tertio regni Ordini, propositionem hanc primam, aut certe simillimam statuere conanti ? » Nos autem ex actis docuimus, quam ea, quæ tunc gesta sunt, à nostris tum ipsa re, tum ipsa rei tractandæ ratione, abhorrerent. Laudat anonymus cardinalis Perronii orationem « quam se totius cleri, imo et nobilium nomine pronuntiare affirmabat, » quam clerus Gallicanus, cleri actis inseri probaverit, jam ab anno 1646 et iterum anno 1673. Hæc refert anonymus ; neque id investigat, quam causam Perronius susceperit ; quid clerus jusserit ; quid à laico aut civili coetu tractari vetuerit ; nec si clerus Gallicanus summam ipsam ac scopum orationis, ideo omnia quæ in ea dicta sint comprobavit. Atque hæc quidem virum doctum ex actis publicis, quæ in omnium sunt manibus, conquirere, non autem unum Petrum Frizonium allegare oportebat.
Quærit deinde anonymus : « An invidiosa et gravis regibus et populis fiat potestas ecclesiastica, si circa temporalia principum in certis casibus exerceri posse affirmetur ? » Quo loco illud etiam exprobrat, gravem christianissimo regi factam ab episcopis Gallicanis injuriam, quod suspicari visi sint moliturum ea, propter quæ Ecclesia decurrere cogeretur ad extremum illud, « ut ejus subditos à præstito fidelitatis juramento absolveret. » Quæ quidem non modo invidiose in clerum, sed etiam in regem subobscure jactata anonymus omisisset, si cogitasset tantum principem, quo ab illis minis per se est tutior, eo securius approbasse ut posteris caveretur.
Quod autem anonymus monet : « Cum principes spiritualia non satis pertimescant, facile ruituros, nisi principatus privatione se plecti posse sentiant, » viri solertiam agnoscimus : tanta tuendæ fidei Ecclesiæque remedia à Christo, ab apostolis, ab omni antiquitate prætermissa ultimæque ætati reservata, admiramur.
Quin etiam vir solertissimus regnique Gallicani studiosissimus id cavet : cum regnum ab una stirpe in aliam non semel translatum fuerit, id existimetur non posse fieri, « sine praestiti juramenti solutione, ac sine auctoritate Ecclesiæ, quæ nunquam interventum sit, nisi gravissimæ causæ, deficientibus aliis omnibus remediis, et adhibita cautela quam maxima, illuc adigerent ; » ut hoc quoque, si Deo placet, ad incolumitatem regiæ domus pertinere judicemus, si aliqua extra regnum vis dejicere eam et deturbare possit. Cæterum quam verum sit, has depositiones regum, non nisi gravissimis causis ; et adhibita cautela quam maxima, factas, exempla testantur.
Quid autem anonymus mutationes Francici regni commemorat, tanquam eæ sint metuendae, nisi ad pontificiam auctoritatem revocentur ? Neque id cogitat in Capetorum, quæ nunc obtinet, domo stabilienda pontificiam auctoritatem ne quidem esse nominatam. At illa familia septingentos jam annos stabile imperium possidet : quo nihil unquam firmius aut durabilius rebus humanis contigit . Verum illa tanta familia, qua nulla augustior extitit, Patrum nostrorum memoria cecidisset, si hæc quæ anonymus nunc, tanquam firmamenta memorat, valuissent. Quid ergo Henrici IV tempora adducit in medium, quem ad fidem catholicam, non tam quorumdam catholicorum repugnantia quam aliorum obsequiis, ipsoque successu atque victoriis, perductum fuisse novimus ? nec ideo hominum inventa probare cogimur, quod Deum iis ad sua consilia exequenda usum merito collaudemus-
Ludit suo more anonymus, dum quærit quos reges possit ab Ecclesia alienos facere illa regum deponendorum auctoritas ? Paganos fortassis ? Subditque : De illis antistites Gallicanos cogitasse non puto. Tanquam non de iis Paulus ; quid autem Paulum appello ? Christus ipse cogitant. Vanum ergo illud ac ludicrum, quod reponit Anonymus. At illud insulsum : « Sed numquid facultas censurarum adimenda etiam erit pastoribus ecclesiasticis, ne illarum metus à suscipiendo baptismo retardet ? Num inermis esse debet omnis superior, ne pœnarum timor ab ejus obedientia deterreat ? » Infelix theologus ! Inermem et invalidam putat Ecclesiam, si à regno cœlesti tantum arceat : nullas Ecclesiæ censuras, si spiritualia tantum, non etiam temporalia auferant. At cogitare debuit non illud invidiosum et grave esse regibus ethnicis, si propter inobedientiam, ex Christi mandato ad ethnicos redigantur, integro regnandi jure, integra republica. Ut autem Ecclesia, una cum christiana fide, obtrudat regibus dominum, cujus nutu deponantur ; hoc vero ad efferandos reges pertinet ; hoc eam dedecet Ecclesiam, quæ omnes complexa gentes, omnibus securam pacem, neque tantum divinam, sed etiam humanam Christique imperio dignam pollicetur.
Chapter 151 of 396