Skip to the text

Caput II. Concilii Lateranensis IV canon iii, sub Innocentio III, quod ad pœnas temporales attinet, ejus est generis, in quo Ecclesia consensu et constitutionibus principum adju…

Concilii Lateranensis IV canon iii, sub Innocentio III, quod ad pœnas temporales attinet, ejus est generis, in quo Ecclesia consensu et constitutionibus principum adjuvatur : principes facile comprobare quæ adversus hæreticos ab Ecclesia sancirentur.

Haud alia mente actum esse in concilio Lateranensi IV, sub Innocentio HI, æqui rerum æstimatores facile judicabunt. Ad hoc concilium Reges omnes, datis à Pontifice litteris, per legatos invitati adfuerunt, ea præcipue causa vocati, ut quæ ab eorum potestate penderent, ipsi sua non modo præsentia, verum etiam consensione firmarent. Quare nihil mirum est ibi fuisse conditum caput iii, quod incipit : Excommunicamus, eodem initio relatum Extr. de Hæreticis, in quo quidem capite hæc habentur : « Si dominus temporalis requisitus et monitus ab Ecclesia, terram suam purgare neglexerit ab hac hæretica fœditate, per metropolitanum et cæteros comprovinciales episcopos vinculo excommunicationis innodetur ; et si satisfacere contempserit infra annum, significetur hoc summo Pontifici, ut ex tunc ipse vassallos ab ejus fidelitate denuntiet absolutos, et terram exponat catholicis occupandam, qui eam, exterminatis hæreticis, sine ulla contradictione possideant, et in fidei puritate conservent, salvo jure domini principalis ; dummodo super hoc ipse nullum præstet obstaculum, nec aliquod impedimentum opponat ; eadem nihilominus lege servata circa eos qui non habent dominos principales. » Decernunt postea, ut defensores et fautores hæreticorum « sint etiam infames, sint intestabiles, nec ad testimonium admittantur, nec ad hæreditatis successionem accedant : » quæ omnia ex iis sunt, quæ non sacerdotali judicio, sed principum adjuta constitutionibus Ecclesia sanciat.

Ejusdem generis sunt quæ subduntur postea in hæreticum seu fautorem : « Nullus ipsi super quocumque negotio, sed ipse aliis respondere cogatur :.. si judex extiterit, ejus sententia nullam obtineat firmitatem :... si advocatus, ejus patrocinium nullatenus admittatur : si tabellio, instrumenta confecta per ipsum nullius penitus sint momenti. »

Quæ si per se ad ecclesiasticam pertinent potestatem, quid erat necesse ut Romani Pontifices eadem iisdem verbis ad imperatoribus impetrarent, ut factum est in iis legibus, quæ à Friderico II imperatore editæ, atque ex canonibus xxvii et iii conciliorum Lateranensis III et IV conflatæ expressæque sunt. Is enim constitutione quæ incipit, In die, eadem quæ in his conciliis habebantur repetit, de dominis temporalibus ac principalibus : item hæreticorum terram exponit à catholicis occupandam : hæreticos eorumque fautores bonorum publicatione mulctat : infames, intestabiles, iisdem verbis pronuntiat : de advocatis, de judicibus, de tabellionibus decernit eadem : quæ profecto satis demonstrant à quo fonte hæc manant, et unde transfusa sint in Ecclesiam.

Atque has leges edidit Fridericus, « in die, inquit, illa, in qua de manu sacratissimi Patris nostri summi Pontificis, recepimus imperii diadema. » Recepit autem ab Honorio III, qui Innocentio III est proximus, à quo hæ Friderici leges laudantur, approbantur , non profecto conduntur.

Ac profecto principes tam prona voluntate Ecclesiam ad extinguendas hæreses cæteraque officia adjuvabant, ut in ea constitutione Fridericus hæc diceret : « Cum ergo, dispositione divina favente, nihil velit Ecclesia, quæ nihil debet præter bonum appetere, quod nobis eodem concursu et eadem non placeat voluntate, » etc. Qua principum voluntate confisa Ecclesia, multa edicere de temporalibus haudquaquam verebatur, quibus postea principes, religionis studio, expresse vel tacite consentirent.

Quare, quod diligenter notari velim, cum concilia Lateranensia III et IV hæc decernunt de hæreticis, ut feudis, ut homagiis, ut honore mulctentur ; nequaquam auctoritate clavium, aut apostolica potestate, de qua hic controversia est, id faciunt, aut facere se declarant, aut omnino eam potestatem allegant ; patetque explicatio vera ac nativa, qua nimirum haec fieri à conciliis intelligantur, quod principes præsentes ac decreta recipientes, hæc fieri vellent, permitterent, consentirent, ac postea etiam, ne dubium superesset ullum, legibus editis, confirmarent, ut à Friderico II paulo post factum esse cernimus.

Chapter 134 of 396