Skip to the text

Caput XVII. Recapitulatio dictorum ad caput I Gallicanæ Declarationis de temporalis potestatis suprema auctoritate : an quod cardinalis Perronius objecit, nostram sententiam Rom…

Recapitulatio dictorum ad caput I Gallicanæ Declarationis de temporalis potestatis suprema auctoritate : an quod cardinalis Perronius objecit, nostram sententiam Romani Pontifices pro erronea habuerint ? An ab ullis conciliis damnata sit ? An aliquis ex ea adversus Ecclesiæ auctoritatem metus ?

Jam quæ ex dictis totaque hac tractatione consequantur, paucis colligamus. Et quidem, id erat nobis propositum uti doceremus, non modo nostram sententiam ab omni censura esse liberam, sed etiam veram, antiquam, firmam ; ac si censura adhibenda sit, eam merito in adversarios intorqueri. An id probaverimus, recensitis omnibus quæ pro utraque parte retulimus documentis, intueri placet.

I. Ergo hæc demonstravimus : quam ecclesiastico ordini Romanoque Pontifici, virtute clavium tribuunt rerum temporalium ac deponendorum regum, sive directam, sive indirectam potestatem, eam ad nimia, periculosa, horrenda deducere, ejusque sententiæ novitate totam Ecclesiam perturbatam.

II. Gregorium VII, qui primus omnium de deponendis regibus cogitavit, etiam requisitum, nullum ejus rei exemplum, nullam auctoritatem proferre potuisse : nec nisi manifeste vana, nimia et nulla respondisse : eumdem nec sibi constare potuisse ; novaque superstruxisse novis, quo ausu suis decretis omnem auctoritatem abrogasse.

III. Eam potestatem in omnibus Veteris Novique Testamenti libris penitus inauditam, neque unquam traditam, cum res atque occasio id maxime postularet, imo diserte explicatum à lege, à Prophetis, à Christo, ab Apostolis, regiam potestatem in temporalibus soli Deo subesse, eique potestati, etiam sævienti, atque Ecclesiam persequenti, in civilibus rebus præstandam obedientiam, nedum illi ulla etiam pontificia auctoritate repugnetur.

IV. Eam doctrinam ad secuta sæcula dimanasse, et usque ad extremum fere undecimum sæculum regibus idololatris, apostatis, hæreticis, excommunicatis, Ecclesiam persequentibus, fidem atque obedientiam integram esse servatam : nunquam vel intentatas minas depositionis, neque quidquam, de ea unquam, cum id res maxime posceret, à quoquam Christiano, sive clerico sive laico fuisse jactatum ; sed omnes ita concurrisse in obsequium, ut qui nihil aliud cogitarent.

V. Id factum iis regulis atque sententiis, quæ ad omnem ætatem, ad omnia tempora æque pertineant ; pessimèque mereri de christiana religione eos, qui postrema ætate dixerint, apostolis, martyribus, Patribus, Romanis denique Pontificibus, civili potestati etiam adversanti obedientibus, nocendi vires, non autem voluntatem atque animum defuisse.

VI. Quæ à Gregorio VII ac deinceps in eam rem decreta gestaque sint, pessimis initiis, pessimo exitu processisse.

VII. Qui Gregorio VII auctore, à regis obedientia recesserint, manifeste falsa opinione ductos, male intellecto interdicto de vitandis excommunicatis ; eorumque doctrinæ secutos Pontifices, theologos omnes atque canonistas, ipsum etiam Gregorium VII obstitisse.

VIII. Pontifices Romanos in deponendis regibus Gregorium VII de facto imitatos, non de jure processisse ; neque unquam quæsitum, neque canone aut professione edita constitutum, utrum et quid Ecclesiæ circa temporalia ordinanda Christus concesserit : unum Gregorii VII factum pro summa auctoritate fuisse ; ergo Pontifices non ex certo dogmate, sed ex opinione, quæ ipsis tantum probabilis videretur, judicasse ; neque hæc ad Ecclesiæ doctrinam omnino pertinere, fatentibus etiam iis, qui Romanæ infallibilitati maxime faveant.

IX. Prolatas etiam in synodis à Romanis Pontificibus circa reges deponendos sententias, à nulla synodo dictis sententiis editoque synodico decreto comprobatas : tanquam prohibente Spiritu sancto, ne se rebus novis sacræ synodi immiscerent.

X. Viros sanctos doctosque, qui post ea Pontificum, de deponendis regibus, decreta floruerint, nihil iis motos in Patrum sententia perstitisse.

XL Bonifatium VIII, qui primus omnium aggressus sit temporalium rerum ordinandarum ac deponendorum principum potestatem Sedi apostolicæ edito canone in Bulla Unam Sanctam vendicare, rei novitate deterritum, in nuda rei expositione stetisse ; neque ad eam definiendam prosiliisse ; et tamen, ne valeret id quod vel exponendo in publico diplomate dixerat, Bullam Unam Sanctam , ea in parte ab ejus successoribus ita habitam, ac si nunquam extitisset, eâque ratione robore vacuatam.

XII. Ecclesiam Gallicanam, clerumque Gallicanum aperte obstitisse iis, quibus idem Pontifex, propter subordinata religioni regna, summam sibi potestatem in civilibus tribueret : quæ ea occasione ecclesia Gallicana regnique Ordines, ipse Rex Doctoresque theologi religiosorum Ordinum gesserint, scripserint, decreverint, ea illæsa et immota stetisse et stare : quæ vero Bonifacius, ea à secutis Pontificibus antiquata, erasa, abolita esse.

XIII. Quæ à sacris conciliis œcumenicis circa temporalia decreta sint, nunquam auctoritate clavium facta esse : nunquam adscriptum ea auctoritate fieri ; imo explicatum fieri, mutuata à regibus potestate ; neque unquam ea decreta, nisi consensu principum valuisse.

XIV. Cum à Romanis Pontificibus reges pro potestate depositi sunt, nunquam ab ullo rege, nunquam ab ullius regni Ordinibus hanc potestatem fuisse agnitam ; imo obstitisse regna regesque, remque ad cruenta bella externa et civilia esse deductam : quare nec regna unquam vere data esse ; sed belli causas duntaxat, atque ambitioni, rebellionique colorem ac titulum, totumque orbem his bellis conflagrasse ; atque omnino has regum depositiones pontificia auctoritate factas, nulli unquam utilitati, maximo damno atque invidiæ fuisse.

Ex his facile duo hæc christianus lector intelliget.

Primum id : cardinalem Perronium haud ex vero dixisse : A Papa haberi nostram sententiam tanquam erroneam . Nullus enim Romanus Pontifex id unquam docuit, vel censuit : male item asseruisse eumdem cardinalem : A decem conciliis contrariam sententiam , ut veram fuisse suppositam ; cum ne unum quidem concilium extiterit, à quo dictis sententiis Romanorum Pontificum in deponendis regibus sententia comprobetur, aut potestas temporalium ecclesiasticis, annexa doceatur : frustra ergo metuisse eumdem cardinalem, ne si annexa clavibus temporalium potestas, inusta nota proscribatur, Ecclesiæ catholicæ Sedisque apostolicæ fides atque auctoritas collabescat ; cum nullum Ecclesiæ, nullum apostolicæ Sedis de ea potestate decretum proferatur ; imo talis potestas cum Scripturæ ac Traditionis auctoritate stare non possit. Hoc primum ex nostra tractatione consequitur.

Alterum istud : nisi Gallicani Patres summo studio pacem colerent, nihil obesse potuisse, quominus adversam sententiam tota Scripturarum ac Traditionis auctoritate, longoque malorum experimento proscriptam, iisdem afficerent notis, quibus Sanctarelli doctrinam sacra et sapientissima Facultas configendam censuit. Sed episcopalem Declarationem, quo per sese est gravior, eo moderatiorem esse debere iudicarunt ; atque id facere contenti, quo tam periculosa tamque invidiosa novitas ultro corrueret, non modo ab omni contumelia, verum etiam à censura, quamvis æqua, temperarunt.

Chapter 149 of 396