Caput IV. Ex historiis demonstratur quæ de feudis aliisque temporalibus, ecclesiastica auctoritate gererentur, principum concessione et consensione valuisse
Ex historiis demonstratur quæ de feudis aliisque temporalibus, ecclesiastica auctoritate gererentur, principum concessione et consensione valuisse.
Non desunt qui putent ea quæ in his conciliis de feudis decernuntur, ad feudos tantum ecclesiasticos pertinere. Nos generatim dicta, ad omnes pertinere non refugimus, et principum consensione decreta ostendimus.
Adstipulantur nobis monumenta historiarum. Willelmus Brito, diligentissimus per eam ætatem historicus, Philippidos, libro XII ; memorat de Albigensium negotiis habitum fuisse Parisiis totius Galliæ generale concilium, procurante Philippo Augusto.
Quo fine, cum reliqui nihil definire valerent, Quamvis terreret ipsum in tolerantia febris, Parisios, medicis contradicentibus ibat.
Nempe damnata jam Albigensium hæresi, quæ per hæc tempora episcoporum synodi habebantur, eæ in puniendis per bonorum ademptionem atque alias temporales pœnas hæreticis totæ sunt, ut acta ejus ævi legenti videre est. Quare haud immerito Willelmus hæc à reliquis sine rege de finiri posse negat.
Et quanquam passim apud auctores legimus comitatum Tolosanum et alias terras Simoni comiti Montis-fortis, per Innocentium III et generale concilium fuisse adjudicatas ; hæc (amen vero sensu explicata sunt ab iis qui rem subtilius distinxerunt. Rigordus imprimis audiendus de gestis Philippi Augusti. « Per hæc, inquit, tempora (anno 1215, quo tempore est habitum Lateranense concilium) Simon comes Montis-fortis factus est comes Tolosanus, Papa Innocentio procurante, et Philippo rege concedente, propter hæreticam pravitatem Albigensium et propter apostasiam Raymundi comitis Tolosani. » Verba m morata digna : Papa enim procurat , rex vero concedit ; et tamen Pontifici omnia tribuuntur ; quod in causa religionem attinente, reges omnia delata ipsi vellent.
Et cura in concilio Lateranensi IV, capite illo iii, de Hæreticis, quod nobis objicitur, diserte scriptum sit de summo Pontifice : « Terram exponat catholicis occupandam, qui eam sine ulla contradictione possideant ; » tamen id nonnisi regum consensu factum ex Willelmo Britone constat, cujus, de Raymundo hæreticorum defensore extant hi versus. Philippidos libro VIII, pag. 192.
Rex et Papa simul exponunt omnibus illum, Et rea et patriam totam, quæ spectat ad illum ; Ut qui prævaleat armis et viribus illi Tollere quid, proprias licite convertat ad usus, Et dominus fiat rerum, quas auferet illi.
In aliis feudis haud aliter actum facile intelligimus. Utriusque potestatis concurrebat auctoritas : ac regia quidem hæretico principi feudum adimebat, alteri principi concedebat ; pontificia vero et de hæresi judicabat, et in hæreticum merito hæc à rege fieri declarabat, dantemque et accipientem in conscientia tutos præstabat ; et sic etiam suo modo concedere putabatur.
Neque reges repugnabant quin Simon et alii novos feudos ab hæreticis captos Pontifici acceptos referrent, ut Sedi apostolicæ atque Ecclesiæ catholicæ eo fideliores essent, quò, auctore Pontifice, talia beneficia impetrarent.
Quare de concilio Bituricensi anni 1225, sub Ludovico VIII, Romano legato præside, Matthæus Parisiensis hæc refert : « Simon de Monte-forti (Amalricum ejus filium dicere debuit : pridem enim obierat Simon, anno scilicet 1218, in secunda obsidione Tolosanà lapide percussus ; sed hæc nihil ad rem) Simon ergo de Monte-forti petiit sibi restitui terram Raymundi comitis Tolosani, quam dominus Papa et rex Francorum Philippus sibi et patri suo contulerunt, exhibens super donatione facta, utriusque, Papæ scilicet et regis monimenta. » Quæ in chronico Turonensi, in gestis conciliorum inserta distinctius explicantur his verbis : « Quibus (Raymundi scilicet petitionibus) Amalricus comes de Monte-forti obvians, litteras Papæ Innocentii, necnon et Philippi regis Franciæ ostendebat, in quibus continebatur, et dicti comitis Tolosani damnatio, et terræ Albigensium Simoni de Monte-forti patri suo facta donatio. » Quibus intelligimus regis donationem Pontificis damnatione nixam, suo quoque modo ad eum relatam, à quo damnatio processisset. Quis autem proprie ac reipsa donaret, non erat obscurum. Is nempe rex fuit, à quo terram Simon recepit, qui Simonem investivit, terram ei et hœredibus confirmavit ; ut profecto Rigordus accurate diligenterque, Pontifice procurante, rege concedente, hæc facta esse scripserit ; sed in hæreticis puniendis, reges pontificiæ potestati fere omnia tribuebant.
Quare qui talia pontificiæ potestati per sese innata, non autem concessione aut consensione tacita vel expressa civilis potestatis quæsita esse dixerit, prorsus ineptiat. Idem judicium esse volumus de trium denariorum censu, quem Innocentius III de terra contra hæreticos acquisita Sedi apostolicæ annuatim reservabat.
Chapter 136 of 396