Caput VII. Quæ sub Innocentio IV, Gregorii IX successore, gesta : concilium lugdunense I : in eo acta, atque ex his et ante dictis argumenta contra nos
Quæ sub Innocentio IV, Gregorii IX successore, gesta : concilium lugdunense I : in eo acta, atque ex his et ante dictis argumenta contra nos.
Gregorio mortuo, ad Innocentium IV habendi concini cura transmittitur. Is igitur, anno 1245, concilium convocat Lugdunum, hac, inter alias, causa memorata : « Necnon pro negotio quod inter Ecclesiam et principem vertitur, reges terræ, prælatos ecclesiarum, et alios mundi principes duximus advocandos. » Ac postea : « Nos dictum principem in prædicatione nostra citavimus, ut per se, vel per suos nuntios, in concilio celebrando compareat, responsurus nobis et aliis, qui aliquid contra ipsum duxerint proponendum. »
Misit Fridericus procuratores suos, qui primum dilationem peterent, « mox ad futurum pontificem et concilium futurum generalius appellarent. Atque Dominus Papa respondit : Quod illud erat concilium generale, quia tam principes sæculares quam clerici ad illud fuerant invitati ; sed omnes qui in jurisdictione imperatoris fuerant, ad illud eos accedere non permisit, propter quod appellationem non admittebat. »
Prolata sententia est in hanc formam : « Innocentius episcopus, sacro præsente concilio, ad rei memoriam sempiternam. » Mox relatis Friderici criminibus, atque allegata clavium potestate, addit : « Memoratum principem... suis ligatum peccatis et abjectum, omnique honore ac dignitate privatum à Domino ostendimus ac denuntiamus et nihilominus sententiando privamus. » Tum absolvit à fidelitatis juramento subditos ; et qui pareant vel faveant, vinculo excommunicationis adstringit.
Postea, « Dominus Papa et Prælati assistentes concilio, candelis accensis, in dictum imperatorem Fridericum, qui jam imperator non est nominandus, terribiliter, recedentibus et confusis ejus procuratoribus, fulgurarunt. »
Hinc argumenta congerunt : depositum imperatorem virtute clavium, idque præsente concilio generali ; adfuisse principes cum episcopis ; reclamasse neminem ; quin ab ipso Friderico agnitam Ecclesiæ potestatem, cum ab hoc concilio ad futurum Pontificem et futurum concilium appellant ; agnitam etiam ex-pressissimè à Francis, quos antiqui juris retinentissimos fuisse jactamus ; cum etiam ipsi responderint id quod supra vidimus : « Si Fridericus deponendus esset, nonnisi per generale concilium cassandus judicaretur ; » quo responso fateantur imperia subjici ecclesiasticæ potestati ; neque enim referre multi, concilione an Papæ subsint, quæ sua jam arce dejecta sint.
Chapter 139 of 396