Caput XVI. Censura Sanctarelli. An cardinalis Perronius jure metueret, ne Ecclesia errasse videretur, si censura notata esset illa de deponendis regibus sententia
Censura Sanctarelli. An cardinalis Perronius jure metueret, ne Ecclesia errasse videretur, si censura notata esset illa de deponendis regibus sententia.
Cæterum cum de deponendis regibus nova quotidie scripta prodirent, atque Antonii Sanctarelli exitiosissimus ea de re circumferretur liber ; ne porro pergerent his inventis Ecclesiæ conciliare odia ac rempublicam commovere, nostræ Facultati visum est, etiam censura comprimendam ingeniorum licentiam : atque anno 1626, magno omnium consensu Magistrorum, totiusque regni applausu, illud decretum prodiit quod supra retulimus.
Non illi metuerunt, quod Perronius cardinalis nimio causæ suæ studio, in illa oratione imminere dixerat : ut si sententia de deponendis regibus censura notaretur, Sedes apostolica aberrasse à fide, imo ipsa à multis jam sæculis cecidisse videretur Ecclesia ; non id, inquam, metuerunt. Satis enim intelligebant, illos qui eam sententiam secuti essent, non eam amplexatos, ut dogma fidei, uti à nobis luculentissime demonstratum est : neque vero ignorabant præstandam theologis ipsam Ecclesiæ Romanæ fidem, non etiam magnorum quamlibet virorum, aut Romanorum quoque Pontificum opiniones certis temporibus natas : neque iis præjudicari adversus veritatem ac majorum doctrinam. Neque enim si Papias, Justinus, Irenæus aliique apostolici viri ac sancti martyres mille annorum regnum approbarunt, communisque ea primis saeculis sententia ferebatur, ideo nunc vetamur rejicere eam, ut evangelicæ apostolicæque doctrinæ contrariam ; quanto minus eas, quæ postremis sæculis opiniones succreverunt ? Imo id argumentum fuerit divinæ providentiæ tuentis Ecclesiam ; quod ingeniis ultro in dubia aut falsa labentibus, cursus tamen opinionum divino Spiritu sustentetur, quominus in Ecclesiæ fidem irrumpat. Quare sacra Facultas nihil dubitavit subortam de deponendis clavium auctoritate regibus opinionem improbare et damnare tanquam novam et falsam , erroneam ac verbo Dei contrariam. Id tantum cavit, ne hæreticam, tacente Ecclesia, declararet. Huic censuræ consonant articuli, anno 1663, Ludovico XIV oblati, quos alio loco memoravimus : à quibus Facultatis nostræ decretis, uti incœpimus, ita in his desinemus ; Deoque agimus gratias, quod hanc tractationem à remotissimis usque temporibus ad nostra tempora, eo duce atque auctore, deduximus, nostramque doctrinam tot labentibus sæculis immotam invictamque praestitimus.
Chapter 148 of 396