Caput XI. Concilium Lateranense V sub Julio II. De concilii Tridentini decreto sessionis xxv, capite xix, de Reformatione : quid nostri, etiam Curiæ Romanæ addictissimi, senserint
Concilium Lateranense V sub Julio II. De concilii Tridentini decreto sessionis xxv, capite xix, de Reformatione : quid nostri, etiam Curiæ Romanæ addictissimi, senserint.
Ne quid praetermittamus quod concilii œcumenici titulo nobis objici possit, recensenda sunt quædam quæ sub Julio II, in concilio Lateranensi, sub ea formula Sacro approbante concilio, decreta sunt : imprimis illud anni 1512, quo rex Ludovicus XII regnumque Franciæ, excepta Britanniâ, ac maxime Lugdunensis civitas, conciliabulo, ut aiunt, Pisano adhæsissent. Constat non modo excommunicationem et interdictum pronuntiatum esse, sed etiam ex Lugduno in civitatem Gebennensem translatas nundinas . Sic bellis flagrantibus Gallisque absentibus, Julius II in Lateranensi synodo hostili animo decernebat. Quæ quidem proferrimus in exemplum eorum, quæ licet magno nomine, nimia et ad terrorem composita ; atque ut nullo effectu, ita nulla auctoritate gesta, nemo cordatior diffitebitur.
Objiciunt concilii Tridentini caput Detestabilis, de duellis, quod est sessionis xxv caput xix de Reformatione. « Imperator, reges, duces, principes, marchiones, comites et alio quocumque nomine domini temporales, qui locum ad monomachiam in terris suis inter christianos concesserint, eo ipso sint excommunicati, ac jurisdictione et dominio civitatis, castri, aut loci, in quo vel apud quem duellum permiserint fieri, quod ab Ecclesia obtinent, privati intelligantur, et si feudalia sunt, directis dominis statim acquirantur. » Hæc conceptis verbis de feudis ecclesiasticis decreta, favent nobis potius quam nocent ; cum nec tanti sceleris atrocitate compelli potuerit sancta synodus, ut aliquid de feudis temporalibus decerneret. Interim cum excommunicationem et feudi privationem pari verborum tenore decernat, hoc exemplo docet, optime à nobis dictum, ad diversissimos fontes esse revocanda, quæ à sanctis conciliis persæpe colligata atque congesta sint.
Quod addit sacra synodus : « Qui vero pugnam commiserint, et qui eorum patrini vocantur, excommunicationis, ac omnium bonorum proscriptionis ac perpetuæ infamiæ pœnam incurrant ; » id à nobis relatum est inter eas causas, quibus Franciæ regnum prohibitum sit ab acceptandis tanti concilii de disciplina ac reformatione decretis.
Hæc enim et similia effecerunt, ut anno 1576, sub Henrico III, in conventu Ordinum Blæsis habito, tametsi deputati fere omnes è conjuratis sive ex Liga erant, curiæque Romanæ eo nomine addictissimi, concilii tamen Tridentini de reformatione decreta, nonnisi ea exceptione admitterent, *salvis ecclesiæ Gallicanæ libertatibus.
Neque etiam illa sessionis xxv clausula in constitutionem Blæsensem illata est ; cum tam multa ex concilii reformatione petita eo conferrentur.
Quin etiam in ea congregatione, quæ nomine conventus Ordinum, anno 1593, vigente Liga, habita Parisiis est, à duce scilicet Meduanensi convocata ; cum dux Feriæ Hispanique concilium recipiendum urgerent, prolati sunt articuli, quibus Franci deterrerentur à concilii decretis admittendis, quos inter articulos is legitur : « Concilium excommunicat et privat regem ea civitate, aut loco, in quo duellum permissum sit, » sessione xxv. Addita nota : « Hic articulus lædit potestatem regis, qui temporali suo ullâve ejus parte privari non possit ; cum eo respectu nullum superiorem agnoscat, qualiscumque ille sit. » Quæ jussu cardinalis Pellevei, conjuratorum antesignani, qui sacro Ordini præsidebat, allata, eo tempore et loco ubi Romana curia regnare videbatur, ostendunt quam sit insitum Francis ne quid ecclesiasticæ potestati in temporalia juris tribuant.
Sic decreta de rebus temporalibus à conciliis etiam œcumenicis prolata, rata sunt vel irrita, prout principum vel consensione admittuntur, vel dissensione respuuntur : nedum ad clavium divinam potestatem aut ad fidei invariabilem regulam pertinere possint. Atque hæc quidem sunt, quæ ex conciliis œcumenicis opponantur ; patetque clarissime sacras synodos de rebus temporalibus nihil auctoritate clavium decrevisse.
Chapter 143 of 396