Caput XXI. Argumenta anonymi deprompta ex antiquitate : tum ex Scholasticis et canonistis
Argumenta anonymi deprompta ex antiquitate : tum ex Scholasticis et canonistis.
Nihil moramur id quod capite iv anonymus agit multis, regum potestatem non ita esse à Deo, quin sit à populorum consensu : quæ nemo negaverit, neque quidquam ad rem pertinent. Nos autem quatenus regia potestas à Deo sit, lucide exposuimus.
Jam Patrum traditionem capite v expendit : quo loco de Patribus iis primum agit, qui in conciliis sederint. A Gregorii VII tempore traditionem probandam auspicatur : locos affert supra memoratos ex conciliis Lateranensi HI et IV, Lugdunensi H, Constantiensi, Basileensi, Tridentino depromptas.
Quid autem attinebat locos referre tantum, quos nullus ignoret ? Res gestas ac rerum circumstantias aperire, decretorum causas mentemque investigare, de solutionibus quærere oportebat eum, qui amplam discussionem Declarationis Gallicanæ initio haud exigui tractatus, vel ipse titulo promiserat. Nos hæc omnia toto hoc libro quarto clare discussimus.
Copiosissime pertractat sancti Gregorii dictum de regibus eliam potestate privandis, qui xenodochii privilegium violassent. Quo loco omnia satis sibi tuta arbitratur, si epistolæ Gregorianæ veritatem asserat, ac Joannem Launoium insectetur. Nos autem alia protulimus, quæ doctis haud ignota, si animo providere anonymus non potuit, his lectis speramus ab ea objectione facile destiturum.
Idem dicimus de Childerico deposito : quem quidem locum anonymus copiosissime tractat ; sed interim æqualium auctorum testimonia pleraque conticescit ; eorum qui multa post sæcula scripsere, auctoritatem plus æquo extollit ; rerum circumstantias prætermittit. Nos omnia evolvimus, et certa documenta adduximus.
A Gregorio II negata tributa, translatumque imperium ad Francos, tanquam exploratam rem adducit anonymus : ac de negatis tributis rem confectam putat, allato Theophane et Zonarâ, et Joanne Launoio fortassis confutato : quid hic Græci vel attingant, vel misceant, quid Latini memorent, quid ipsa rerum series postulet, prætermittit, quanquam hæc vel à Baronio didicisse poterat ; quæ nos recensuimus.
Alia exempla refert regnorum pontificia potestate ademptorum ; neque omittit Ivonis locum, de corona Philippo I regi restituenda, quam per summam imperitiam de regia potestate esse intellectam docuimus. Anastasium imperatorem memorat, sanctique Symmachi locum ; quem nisi à tota sermonis serie abrupisset, sibi nociturum facile intellexisset : neque id saltem explicat ; si Symmachus depositiones cogitabat, cur hæreticum, contumacem, excommunicatum denique persecutorem Anastasium, ubique appellet imperatorem ? Neque ex imbecillitate, tot ubique adversus Anastasium seditionibus concitatis : neque quod pejora metueret, quam quæ jam Ecclesia experta fuerat Nos historiam hanc, ut et alias, retulimus integram, quo lector omnia dijudicare potest.
At illud omisimus ab anonymo relatum : nempe quod Petrus Blesensis, Eleonoræ Reginæ nomine, ad Cœlestinum III scripserit pro liberatione Richardi filii, à Leopoldo Austriæ duce capti ; haec, inquam, omisimus ; quippe quæ ai rem non pertinebant. Id enim regina agit, « ut Petro et successoribus omnis potestas regendi committatur. » Quare dicit, « non regem, non imperatorem à jugo pontificiæ jurisdictionis eximi : » excommunicationis certe, quemadmodum factum esse vidimus ; non depositionis metu ; nec, si quid tale Eleonora regina rebus suis serviens duodecimo sæculo scripsisset, auctoritatem ejus tanti esse putaremus.
Bernardi dictum de duobus gladiis refert Anonymus : qua occasione prolatum, suo more, tacet. Nos ex ipso Bernardo rerumque serie exposuimus.
Tum ille, à tertio decimo sæculo, Scholasticos et canonistas longo recenset ordine. Quibus quanta fides haberi debeat paulo ante diximus. Cæterum, qui rem penitus introspexerit, facile intelliget anonymum non in his semper bona fide esse versatum. Indicio esse poterit locus ex Ægidio Romano, sive, quisquis ille est, Quæstionis disputatæ auctore depromptus. Hunc laudat anonymus hæc scribentem : « Etsi rex Franciæ secundum jura non subest summo Po ntifici, nec ei tenetur respondere de feudo sui, potest ei subiacere incidenter et casualiter, ratione connexionis alicujus causæ spiritualis, sicut habetur extr. de Judiciis, capite Novit, » etc. » Quæ verba primum quidem ad depositionem nihil pertinent, quod nunc quærimus. Quin favet glossa Hostiensis super verbo de Feudo, ibidem relata ab Ægidio Romano ; qua glossa Pontificem sic inducit loquentem : « Non intendimus cognoscere de feudo, sed tantum ratione peccati, inducendo illum ad pœnitentiam, quia illam non potest agere nisi satisfaciat. » Tum illud notandum quod Ægidius paulo ante dixerat : « Causæ mere temporales sunt causæ feudales et causæ sanguinis, et hujusmodi ; istas commisit Deus immediate et principaliter imperatori et regibus, de quibus nec Papa nec alii prælati debuerunt cognoscere in Ecclesia primitiva ; licet modo consuetudine, de personalibus quibusdam et temporalibus, ad utrumque judicem recurratur. »
His animadversis, facile intelligi potuit, quod prælati de temporalibus interdum judicent, non id pertinere ad primitiva Ecclesiæ jura, de quibus quærimus ; sed ad consuetudinem consensu mutuo introductam, ad quam auctores quosdam, ab anonymo laudatos, respexisse constat. Sed hæc utcumque se habeant, graviores nos auctoritate teneri significavimus.
Chapter 153 of 396