Skip to the text

Caput XII. Nostri sæculi gesta ultimo loco reservata : dissidium Venetum, sub Paulo V, Henrici IV Magni opera compositum

Nostri sæculi gesta ultimo loco reservata : dissidium Venetum, sub Paulo V, Henrici IV Magni opera compositum.

Priorum sæculorum gestis evolutis, quæ nostro ævo nostraque memoria gesta sunt, ultimo reservamus loco.

Quod anno 1602, dux et senatus reipublicæ Venetorum de bonis immobilibus per ecclesias ac monasteria, sine Senatus licentia acquirendis, quædam judicia legesque edidissent, et quasdam ecclesiasticas personas propter prætensa crimina carceri mancipassent, Paulus V, die 17 aprilis, anno Christi 1606, pontificatus primo, monitorium promulgavit, quo ducem ac senatum, nisi ea omnia certis præstitutis temporibus revocarent, excommunicatos, civitatem ipsam Venetorum terrasque omnes eorum ditioni subjectas, ecclesiastico interdicto suppositas nuntiat et declarat.

Statim atque id Breve perlatum est ad episcopos ac prælatos Venetæ ditionis, ad quos directum erat die 6 maii, prodiit ad eosdem edictum Leonardi Donati, Dei gratia Venetorum ducis nomine, in quo annotamus ea quæ ad quæstionem nostram faciunt. Hoc primum : « Nos qui tranquillitatem ac quietem dominii, nostro regimini à Deo commissi servare tenemur, et auctoritatem principis, neminem superiorem in temporalibus sub divina majestate agnoscentis debemus tueri, » etc. Tum ista : « Cum cognoverimus præfatum Breve contra omne jus et æquum emanasse, et contra ea quæ divina Scriptura et sanctorum Patrum doctrina sacrique canones præcipiunt, in præjudicium auctoritatis sæcularis à Deo nobis traditæ et libertatis reipublicæ nostræ, cum perturbatione tranquillas possessionis,... non sine omnium scandalo promulgatum fuisse ; prædictum Breve non modo ut injustum indebitumque, verum etiam ut nullum nulliusque roboris aut momenti, nobis habendum esse non dubitamus ; atque ita invalidum, irritum et fulminatum illegitime, et de facto nulloque juris ordine servato ; ut ea remedia adhibenda non duxerimus, quibus majores nostri et alii supremi principes usi sunt cum Pontificibus, qui potestatis sibi in ædificationem traditæ, limites ac modos egressi fuerint. » Sic ipsa per se nota nullitate contenti, appellationem ad concilium œcumenicum superfluam censuerunt. Hujus dissidii eventus cum neminem lateat, tantum observamus hic aliqua, quæ causam nostram spectent.

Primum : excommunicatos ducem et senatum reipublicæ Venetorum ; civitatem aliasque ejus imperii terras ecclesiastico interdicto suppositas, nihil sollicitatum imperium ; et excommunicationem penitus à depositione sejunctam, contra quod Gregorii VII tempore sentiebant ; cæterum de depositione nihil actum esse, neque auctoritate apostolica dissolutas leges à Senatu conditas, quas Pontifex improbaret, sed jussum Senatum ut eas antiquaret : metuentibus, ni fallor, Romanis curialibus, ne depositiones aliaque ejus generis, oculato sæculo, jamque harum rerum pertæso, parum approbari possent.

Secundo : Ducem ac senatum, dato edicto, professos principum potestatem in temporalibus soli Deo subesse : Papam, dum ad ea prosiliret, egressum esse limites ac modos traditæ sibi à Deo potestatis : ejus decretum Scripturis, Patribus, sacrisque canonibus adversari.

Tertio : omnes Venetos atque ecclesiasticos religiososque, haud minus quam laicos, exceptis paucissimis, ea doctrina nixos, Senatui obtemperasse, decreta Pauli V pro nullis habuisse.

Quarto : constitisse decretum Leonardi ducis : constitisse leges, quas de temporalibus rebus senatus dixerat, tametsi ecclesiastica bona personasque concernerent : nihil eorum à senatu fuisse revocatum : excommunicationem rerum temporalium causa latam, prætextis licet ecclesiasticis immunitatibus, pro nulla habitam, ac revera ut talem per sese cecidisse ; nullaque vel in speciem a senatu venia postulata, aut absolutione accepta, pro catholicis atque Ecclesiæ filiis eos esse habitos.

Quinto : factum id esse Henrici IV opera, tota Gallia, imo etiam tota Ecclesia applaudente : Hispanis etiam in hujus gloriæ partem venire cupientibus : nullo catholico extra curiam Romanam suscipere conato Pauli defensionem ; nullo oppugnante ea, quæ Senatus, publico edicto toto terrarum orbe promulgasset : quin etiam edictum à nullo Romano Pontifice, ulla unquam censura fuisse improbatum.

Sexto : non promoveri aut augeri, sed potius atteri rem ecclesiasticam nimiis aut præposteris incœptis ; defendique potuisse, adversus Pontifices vehementissimos ac nimia ausos, temporalia jura supremarum potestatum, integra religione Sedisque apostolicæ reverentia ; cum ille Frater Paulus Calvinianæ hæresi, quam cucullatus fovebat, per eorum dissidiorum occasionem, aditum aliquem quærens, nullum invenerit, aut senatum inducere ausus sit, insidiosissimus licet, ad infringendam Sedis apostolicæ majestatem.

Hæc perpendant, qui religione semel nominata, Romano Pontifici permittenda omnia, etiam temporalia, eamque sententiam ad Romanam fidem putant pertinere.

Neque eo secius hæc atque alia hujusmodi dissidia, et inviti commemoramus, et toto animo, ut Ecclesiæ simul et reipublicæ noxia aversamur ; gravemque putamus divini numinis ultionem incumbere his, qui hæc vel induxerint, vel libenti animo susceperint, aut ullo modo aluerint, vel ad ea ocius restinguenda sudoribus ac sanguini pepercerint.

Chapter 144 of 396