Caput 52
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Sancta Birgitta hic se coram beata virgine accusat de corpore indomito et voluntate instabili. Et responsio virginis consolatoria.
Benedicta sis tu, regina celi, que nullum peccatorem despicis te ex toto corde inuocantem. Exaudi me, licet indigna sim os meum aperire ad rogandum te. Scio enim, quod nisi suffulta adiutorio tuo non possum memetipsam regere, quia corpus meum est quasi animal indomitum, cuius ori nisi frenum imponitur, currit ad omnia loca, in quibus habere consueuerat sua delectabilia. Voluntas mea est quasi volucris, continue sequi volens cogitaciones volatiles et volare cum eis volantibus. Ideo rogo te, vt frenum imponas corpori meo, quam cito alicubi currere voluerit, vbi filio tuo displicuerit, et duc illud, vbi voluntatem filii tui perficere potuerit. Imponas eciam retinaculum illi volucri, que est voluntas mea, ne longius euolet, quam tuo carissimo filio complacet."
Virgo respondit: "Oracio ex deuoto corde ad honorem Dei effusa exaudiri meretur ad effectum. Et ideo cum tu petis frenum imponi corpori tuo, vt regatur ad voluntatem Dei, expedit, vt onus eciam imponatur ei prouehendum ad honorem regentis. Et cum voluntas tua sit talis, quod magis velis tacere quam cum secularibus hominibus loqui, et delectabilius videtur tibi paupertatem pati in domo tua quam omnes diuicias in domibus principum aspicere, quorum nec curas inimicicias, si amiciciam Dei promereri possis, et ideo impono tibi illud onus, vt dicas aliqua verba, quibus Deo placuerit."
Chapter 54 of 123