Caput 53
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus per passionem suam reprobat curiositatem edificiorum et delectacionem carnalem.
Contigit semel, quod, cum beata Birgitta, viuente marito, parari fecisset lectum per quendam carpentarium sollempnius et curiosius solito in sua domo in villa de Wlfasom, tunc percussa fuit quasi ab vna manu tam valenter in capite, quod vix se mouere poterat pre dolore. Ducta igitur ad aliam partem domus, audiuit quasi de pariete vocem dicentem sic: "Ego non stabam sed pendebam in cruce, nec caput meum habuit reclinatorium, et tu tibi tantam curiositatem queris et quietem." Hiis igitur auditis domina Birgitta resoluta in lacrimis et subito statim curata est. Et postea, cum potuit, pocius in straminibus et pelle vrsina dormiebat quam in lecto.
Chapter 55 of 123