Skip to the text

Caput 54

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Visio spiritualis de olla et cibo desiderabili et igniculo subtus ollam, de quodam induto auratis vestibus laborante circa ollam, et quid per hoc significatur.

Quodam tempore, dum domina Birgitta esset in oracione, vidit ante se igniculum quendam in spirituali visione et quandam paruam ollam super igniculum positam et in ea delectabilem cibum. Vidit eciam quendam virum purpura aurea et valde splendida amictum, qui flexis genibus ollam circuibat, modo sufflans ad ignem, modo autem ligna remouens, et hiis modis pro olla illa laborabat. Qui tandem ad eam, que hec vidit, aiebat dicens: "Tu, que hec vides, vidisti vmquam tam humilem hominem, sicut ego sum? Ego quidem, vt cernis, auratis vestibus indutus tanta seruicia exhibeo huic olle. Circueo eam flexis genibus, inclino caput ad terram sufflando ad ignem, ligna quandoque congero et compono, quandoque eciam illa abinuicem separo et nulli meo labori parco, et ideo me valde humilem comprobato.

Sed quid hec significant, tibi ostendere me oportet. Per ollam igitur cor tuum intelligo. Per cibum, qui est in ea, verba illa dulcissima, que a Deo tibi desuper donantur. Per igniculum caritatis feruorem, quem a Deo habes. Ego vero dyabolus sum tue consolacioni inuidens, qui ideo me ita humiliter seruientem exhibeo iam sufflando, non tamen vt ignis magis ardeat, sed vt cineres, idest terrenarum rerum affecciones, in ollam, idest in cor tuum, ascendant, vt sic saporosus ille cibus, idest verba spiritus sancti tibi infusa, aliquantulum insipida fierent. Commoueo faces et ligna, vt olla, scilicet cor tuum, ad terram, idest ad aliquos terrenos notos aut proximos, inclinaretur, ita vt Deus a te minus diligeretur."

Chapter 56 of 123