Skip to the text

Caput 55

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Narracio de excellenti merito sanctitatis beate Birgitte, quam vidit et predixit frater Gerekinus de monasterio Aluastri, vir magne sanctitatis.

Quidam monachus sancte vite ipsius monasterii Aluastri narrauit hoc cum lacrimis et iuramento ipsi priori Petro, quod, quando domina Birgitta venit ibi ad residendum in eodem monasterio, tunc idem monachus admiratus est in corde suo, et zelo regule et sanctitatis dixit in corde suo: "Cur ista domina residet hic in monasterio monachorum contra regulam nostram, inducens nouam consuetudinem?" Tunc idem frater in oracione raptus in quodam mentis excessu audiuit quandam vocem dicentem sibi: "Hec enim mulier est amica Dei et ad hoc venit ad monasterium, vt sub monte isto flores colligat, de quibus omnes gentes eciam vltra mare et fines mundi recipient medicinam." Iste enim frater vocabatur Gerekinus, qui fuit tante sanctitatis et vite, quod per XL annos extra monasterium numquam exiuit sed, diebus et noctibus vacans oracionibus, hanc graciam singularem habuit a Deo, quod nouem choros angelorum quasi continue videbat in oracione. Et in eleuacione corporis Christi videbat Christum in specie pueri.

Idem frater Gerekinus vidit semel in dicto monasterio Aluastri dominam Birgittam eleuatam in aerem et de ore eius flumen egrediens. Et tunc ipso orante audiuit in spiritu vocem dicentem sic: "Hec est mulier, que a finibus terre veniens propinabit innumerabilibus gentibus sapienciam. Et hoc erit tibi signum, quod ipsa de ore Dei dictura est tibi finem vite tue et exultabis in verbis et aduentu eius. Et complebitur cicius desiderium tuum, ne videas mala, que inducturus est Deus super hanc domum." De isto fratre eciam fertur, quod semel abbate sibi precipiente, vt eos, qui in pistrina erant, adiuuaret, ipse, artis pistorie non assuetus officio, ymaginem quandam Marie virginis in pariete depictam more solito venerando sic affatus est: "Domina carissima, pater abbas precepit, vt cum pistoribus laborarem. Tu autem scis, quod nescio pistrinam, verumptamen iuxta voluntatem tuam faciam."

Cui ymago repondit: "Fac, quod hucusque feceras, et ego pro te seruiam in pistrina." Et sic factum est, nescientibus hiis, qui ibi laborabant, aliud quam quod frater Gerekinus personaliter inibi laborasset, cum tamen fixus in oracione in ecclesia repausauit.

Chapter 57 of 123