Caput 56
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Beate memorie dominus Vlpho Gudhmarson, quondam maritus beate Birgitte, premortuus apparuit eidem, penarum purgatorii sui assignans causas et celeris liberacionis sue remedia declarans.
Quidam mortuus apparuit dicens: "Iusticiam senseram iudicis, sed iam paulatim minuitur seueritas et misericordia appropinquat. Nam viuens quinque modis excessi, de quibus plene in extremis non penitui. Primum est, quod in illo puero deliro, quem nouisti, nimis excessi, inepciis eius applaudendo et congaudendo et in deliramentis eius delectando. Secundum est, quod non satisfeci illi vidue de bonis ab ea emptis ante mortem, et hoc propter negligenciam meam. Ideo vt verum me dicere probes, cras veniet ad te, cui redde, que petit, quia non petit nisi petenda. Tercium est, quod promisi in leuitate mentis mee vni viro astare sibi in omnibus difficultatibus suis, ex qua promissione ille animosior factus contra regem et contra legem se erexit.
Quartum est, quod in hastiludiis et mundi vanitatibus plus propter ostentacionem me exercui quam propter aliquam vtilitatem. Quinto, quod in exilio cuiusdam nobilis nimis pertinax fui et inexorabilis, et licet dignus fuit iudicio, ego tamen minus misericors fui in eum, quam debebam." Tunc domina respondit: "O felix anima, quid tibi primum profuit ad salutem, aut quid est, quod tibi prodesse poterit nunc ad saluacionem?" Cui respondit: "Sex sunt, que profuerunt michi. Primum scilicet confessio mea, quam omni sexta feria, quando copiam habui, feci, habens firmum propositum imposita michi emendandi. Secundum est, quod sedens in iudicio non iudicaui amore pecunie seu fauoris sed omnia iudicia mea examinaui diligenter, paratus errata corrigere et malefacta retractare.
Tercium est, quod obediui magistro meo consulenti michi non commisceri, postquam partum intellexi viuificatum. Quartum est, quod cautus fui, quantum potui, ne per me vel meos pauperibus in hospitando essem ingratus vel onerosus seu sumptuosus, adhibens omnem sollicitudinem, ne contraherem debita, nisi preuiderem, vnde soluerentur. Quintum est abstinencia, quam assumpsi michi in via peregrinacionis ad Sanctum Iacobum. Nam constitui in via ipsa non bibere inter intervalla. Item per hanc abstinenciam deleta est longa sessio mea, quam habui in mensa, et loquacitas et excessus in cibis et potibus. Et iam certus sum de saluacione mea, licet incertus sum de hora. Sextum est, quod commisi iudicia mea illis, quos credebam iustos, vt soluerent debita mea. Et quia debitis implicari timebam, reassignaui viuus regi prouincias suas, ne anima mea iudicium Dei sustineret.
Nunc igitur, quia datum est michi auxilium petere, rogo te, vt per annum integrum facias continue celebrari missas de saluatrice nostra sanctissima Maria, de angelis, de omnibus sanctis et pro defunctis. Insuper de passione Christi, saluatoris nostri, quia spero me liberari cicius. Insuper et precipue sollicita sis circa pauperes, non parcendo distribuere vasa et equos et alia, in quibus delectando maxime peccabam. Calices quoque aliquos, si poteris, pro sacrificio Dei non negligas offerre, quia citissime proficiunt anime ad salutem. Immobilia vero relinque filiis, non enim remordet consciencia mea aliqua vel male acquisiuisse vel tenuisse vel tenere voluisse."
Chapter 58 of 123