Caput 79
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus loquendo de duobus, qui dissimiliter vocati sunt materia episcopalis, dat hic optimam doctrinam episcopis ad conseruandum se in gracia et fugiendum temptaciones.
Filius Dei loquitur: "Recordare, quia misi te ad magistrum, quem nominaui materiam episcopalem, et dixi ei, quod propter quatuor posset fieri potus salubris; qui tamen non peruenit ad episcopatum, quia aliter disponuntur iudicia hominum et aliter iudicia Dei, et quia sic Deum habere voluit, vt tamen nichil contemptibile de mundo pateretur. Nunc tibi dico de alio, quem voco materiam episcopalem, et est, quem eciam diligo, cuius corpus ego ipse confortabo et saluabo de laqueis dyaboli, cuius conscienciam non obumbrabit fallacia dyaboli, cuius animam mater mea michi presentabit, a quo eciam tria peto. Primo, vt progrediatur caute et non plus procedat in via debito. Secundo, vt transiliet muros et fossas presentando michi, quod est michi carissimum, idest animas.
Tercio non preponet sinistrum pedem dextro nec alium pedem prius eleuet, nisi alius solide subsistat. Quid significat, quod caute debet procedere in via, nisi quod cautus sit in temptacionibus, non nimis abstinendo, ne debilitetur natura in laborando, nec plus iusto indulgendo corpori, ne caro contra animam insolescat? Secundo, quod transiliat muros et fossas. Isti muri sunt impedimenta et contrarietates, quibus amicus meus impeditur et attediatur lucrando animas. Hec autem impedimenta sunt timor potentum, fauor adulancium, comminacio malignancium, pudor et dampnum mundi, amicicia amicorum carnalium, quies vtilitatis priuate. Hec transiliet amicus meus per confidenciam in Deo, per stabilitatem fidei, per dulcedinem et desiderium celestis vite.
Fosse vero sunt temptacio carnalis delectacionis, impugnacio immundorum spirituum, pusillanimitas mentis, leticia dissoluta, tristicia immoderata, obduracio et frigiditas mentis. Hec transcendet episcopus meus per consolacionem sanctarum scripturarum, per exempla et vitas sanctorum, per consideracionem culparum et misericordiarum sibi factarum, per contricionem et continuam confessionem, per discussionem diuini iudicii et formidinem incerte mortis. Si episcopus istos muros transcenderit et fossas, tunc thesaurum michi preciosum, idest animas, michi lucrari poterit, et ego Deus ero cum eo in corde et ore, et conseruabo corpus eius, ne iacula malignancium perueniant ad cor eius. Verumptamen conatus dyaboli non effugiet, quos ego Deus deiciam ab eo.
Duo vero pedes duo sunt affectus placendi, scilicet Deo, vt vitam eternam optineat, et alius placendi hominibus, vt proficiant ad Deum. Sic ergo episcopus extendat pedem sinistrum, idest sic placeat hominibus, ammonendo scilicet et conuersando et compaciendo errantibus, vt non displiceat Deo et mandatis eius. Sic eciam extendat pedem dextrum, idest exerceat misericordiam, vt non obliuiscatur iusticiam, quia gloriosius est apud Deum racionem reddere de moderata misericordia quam de superhabundanti equitate. Quod vero episcopus non eleuet pedem, nisi alius solide subsistat, significat, quod affectum et zelum exercere non debeat in peccantes, nisi prius cognita et diligenter discussa veritate. Non enim est sanctior Dauid, qui eciam in iusticia facienda errabat, sed errando cognita veritate se iuxta consilium diuinum correxit."
Chapter 82 of 123