Caput 78
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
De quinque regibus trium regnorum similibus brutis, et quod sextus rex eleuatus deiceretur. Comminacio quoque Christi super ciuitates et regna etc.
Filius Dei loquitur: "Ostendi tibi prius quinque reges et eorum regna. Primus coronatus asinus, quia degenerans a principiis bonis maculam posuit in gloriam suam. Secundus lupus insaciabilis, qui cognouit improuisum casum suum, vt ditaret inimicum. Tercius aquila sublimis ceteros contempnens. Quartus aries ventilans et conterens et proficiens ex iusticia Dei. Quintus agnus occisus sed non sine macula, cuius sanguis multis fuit occasio tribulacionis et ruine. Nunc ostendo tibi de sexto rege, qui conturbabit terram et mare et simplices contristabit, qui terram sanctorum meorum exhonorabit, sanguinem innocentem effundet. Qui tempus vindicte mee posuit in audacia manuum suarum. Ideo nisi celeriter attenderit, appropinquabit ei iusticia mea, et relinquet regnum in tribulacione, vt fiat, sicut scriptum est: 'Voluptamen et ventum seminant, ac tribulacionem et dolorem metent.'
Nec solum visitabo super regnum istud sed et super ciuitates opulentas et mangas. Nam suscitabo famelicum, qui deuorabit desiderabilia eorum. Intestina mala non deficient et discordie habundabunt, stulti dominabuntur et senes et sapientes non leuabunt caput, honor et veritas prosternentur, donec veniat, qui placabit iram meam et qui anime sue non parcet pro equitatis caritate."
Chapter 81 of 123