Skip to the text

Caput 71

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Sanctus Iohannes Baptista loquitur beate Birgitte de quodam, qui creditur fuisse magister Petrus Olaui, confessor eius /de quo superius est tactum/.

O filia, de amici tui spiritualis victoria te turbari non oportet. Miles amicus Dei vicit de inimico Dei pulchram victoriam. Inimicus incaute accurrebat post eum, volens eum ledere in hoc, quod irasci deberet contra latrones se spoliantes. Ille quidem contra hostis lanceam insultauit frangens illam. Et ipsum lancea sua transfixit in hoc, quod, cum omnia sibi abstulissent, remota ire commocione dicebat illis: 'Amici, si placet vobis bibere, habeo adhuc vinum in flascone.' Secundo transfixit eum alia lancea in hoc, vt, dum abstulerunt ei cappam, ipse eis sine impaciencia prebebat tunicam. Tercia lancea eum transfixit in hoc, quod, ipsis recedentibus et eo nudo residente, gaudenter regraciabatur Deo pro suis tribulacionibus, et pro suis lesoribus orans cum caritate et, viam suam deinde arripiens, de nuditatis pudore minime verecundans, ex cuius victoria tota nostra societas congaudebat."

Chapter 74 of 123