Caput 70
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus hic promittit se prouisurum sponse sue et suis propter caritatem.
Cum beata Birgitta esset prope Ludosiam in regno Suecie, occurrit ei vnus de familia sua paper rogans sui misereri, quia disponebat facere nupcias filie sue desponsate, sed pre paupertate non valebat. Igitur ipsa domina Birgitta, audiens a dispensatore domus sue, quantum haberet in prompta pecunia, respondit dicens: "Da", inquit, "isti pauperi terciam partem eorum, que habes, vt filia eius consolata oret pro nobis." Ingressi autem ciuitatem inuenerunt ad ianuam hospicii dicte domine Birgitte pauperes congregatos, quibus precepit elemosinam dari. Respondit dispensator nullo modo sufficere ea, que habebat, ad soluendum in hospicio, nisi reciperet ab alio pecuniam accommodatam: "Et quomodo tam large effunditis pecunias? Magne quippe perfeccionis est pecunias pauperibus erogare et ab aliis mutuum recipere."
Cui domina Birgitta: "Demus, cum habemus, quia benignus Deus largus est nobis dare, cum indigemus. Istis enim pauperibus ego reseruata sum, quia non habent aliud solacium. Ego autem in necessitate mea relinquo me voluntati Dei." Cum autem missam in ecclesia audirent, ipsa beata Birgitta orando audiuit Christum dicentem sibi: "Filia nostra est sicut illa, que ita feruenter properat ad sponsum, quod obliuiscitur patrem et matrem et omnia, que habet, donec inueniat, quem querit. Quid ergo facturus est sponsus? Mittet vtique seruos, et faciet omnia, que sponse sunt, venire post eam. Sic propter tuam caritatem prouidebimus tibi et tuis, o filia. Nam sicut caritas ineffabiliter introduxit me in vterum virginis, sic caritas hominis introducit Deum in animam eius."
Chapter 73 of 123