Caput 75
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus arguit quandam dominam pro grauibus excessibus, iudicium condignum pro eisdem ostendens, et quod propter penitenciam et satisfaccionem iusticiam commutat in misericordiam.
Vidit quasi corpus respersum spermate et totum deforme. Cumque illa miraretur et contremisceret, ait ei spiritus: "Ego creaui te ex semine parentum tuorum. Dedi membra et corpus pulchrum, et in illud misi animam, non aliunde creatam sed ex sola deitatis mee potencia. Cumque venisses ad ecclesiam ad baptismum, consensi in te et feci te filiam meam, que propter peccatum Ade eras filia dyaboli. Inde enutriui te. Angeli mei custodiebant te, non enim aliter propter demones subsistere posses. Deinde dedi tibi sanitatem et honores, et feci te venire ad coniugium et omnia habere, que desiderasti. Inde adduxi te in spiritum meum, ad hoc solum, vt me cognosceres et nichil sicut me diligeres. Nunc autem a principio iuuentutis tue semper me pro caritate mea prouocaueras, et in omnibus membris tuis excitaueras concupiscenciam in tantum, vt sic deformis appares ante conspectum meum sicut hoc corpus deforme.
Nam oculi tui curiosi erant ad videndum voluptuosa, aures prompte ad audiendum laudem tuam et scurrilia, os tuum paratum ad detracciones et inania, venter tuus plenus semper deliciis, et, quod volebat, nichil ei negasti. Ornabas eum vestibus vltra modum ad laudem eius, non meam. Amici autem mei stabant exterius miserabiles, famelici et nudi. Clamabant, nec audiebas eos. Cupiebant ingredi, et indignabaris. Improperabas eis miserias eorum et deridebas, nec compaciebatur anima tua super eos. Leue videbatur tibi, quidquid ad honorem corporis tui faciebas, graue et vltra modum, quidquid pro me faciebas. Iacebas et sedebas, cum volebas, nec iusticiam meam attendebas. Querebas, quidquid erat pulchrum in mundo, et me, creatorem mundi, omnibus minus curasti.
Propterea si iusto iudicio contenderem tecum, pro superbia oris tui et omnium membrorum dignum esset, vt omnes abhominarentur te et confunderent te publice cum omni pudore et obprobrio. Pro luxuria tua digna esses, vt omnium membrorum tuorum compagines dissoluerentur, caro putredine consumeretur, cutis pre tumore rumperetur, oculi eruerentur, os distorqueretur, manus et pedes absciderentur et omnia membra sine cessacione mutilarentur. Pro contemptu pauperum et amicorum meorum et pro auaricia tua digna esses, vt tanta te inuaderet fames, quod membra tua, si essent vnum frustum carnis, libenter vorares et stercus tuum libencius comederes et vrinam tuam biberes, nec tamen fames extingui posset.
Pro requie tua et accidia digna esses nullam omnino habere requiem sed vbique miseriam et tristiciam. Pro fauore hominum, quem querebas plus quam me, tantam merereris deieccionem omnium, vt eciam filii tui et amici carissimi fugerent te, et quasi fetida caro et stercus humanum feteres in oculis eorum et naribus, mallentque te in centuplum audire mortuam quam videre viuam. Pro eo autem, quod eciam proximo tuo intulisti dampnum et ad superbiam tuam dilatandam aliena habuisti et detinuisti, dignum esset, vt omnia membra tua et ossa gladius membratim diuideret et serra acutissima carnes sine cessacione laceraret, eo quod miser affligebatur et non compaciebaris ei. Pro inuidia tua et ira, qua habundabas, dignum esset, vt demones ore suo te deuorarent totam et dentibus vt farinam confringerent, ita vt optares mortem et mori non posses sed semper discerpereris et semper ad idem supplicium sustinendum viueres.
Verumptamen quia misericors sum nec aliquam iusticiam sine misericordia facio nec misericordiam sine iusticia, paratus sum misereri omnibus petentibus, ita tamen, vt non relinquam iusticiam sed magnitudinem iusticie in leuiora commutem, quia maiorem iniuriam non facio demonibus quam anglis in celo. Ideo sicut in omnibus membris tuis peccasti, sic in omnibus debes satisfacere, et pro modico labore habebis maximam dulcedinem. Abstineat ergo os tuum a multiloquio et omni verbo ocioso. Aures tue claudantur a detraccione et oculi a visione superuacua. Manus tue aperiantur ad dandum pauperibus elemosinam. Genua tua incuruentur ad lauandum pedes eorum. Corpus tuum abstineat a deliciis et sic reficiatur, vt stare possit in seruicio meo, non vt luxurietur.
In vestibus tuis non sit vnum filum, in quo deprehendatur superbia, sed solummodo sint tibi ad vtilitatem et necessitatem, non ad apparenciam. Precipio tibi omnem carnis commixtionem in perpetuum odire, quia, si secundum voluntatem meam esse volueris, eris mater filiorum deinceps spiritualium, sicut hactenus fueras mater carnalium."
Chapter 78 of 123