Caput 81
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Declaracio cuiusdam specialis gracie beate Birgitte.
Hoc magnum de spiritus sancti gracia habuit sponsa Christi, quod, quociens approximabant ei homines pleni spiritu immundo et superbo, statim tantum sensit fetorem et in ore tam amarum habuit saporem, quod vix ferre posset. Vnde quidam plenus peccatis cum consedisset ei, quesiuit dicens ei: "Quid est de spiritu, quem diceris habere, vtrum est a te aut de aliquo aut forte a demone?" Sed illa vix ferre valens fetorem eius ait: "Fetidum habes habitatorem et fetida sunt, que procedunt de ore tuo. Penitenciam igitur age, ne tibi superueniat vlcio Dei." Qui nimis iratus recedens cum autem se sopori dedisset, audiuit demonum voces innumerabiles dicencium: "Trahamus istum ad loca porcorum, quia spernit monita salutis." Qui rediens ad seipsum correxit ex gracia Dei vitam suam criminosam. Et postea odor bonus fetore sublato reuersus est.
Chapter 84 of 123