Caput 80
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Beata virgo dat hic aliqua consilia principibus vnius regni, vt rex regni illius corrigatur a suis excessibus.
Virgo Maria, mater Dei, loquebatur sponse Christi: "Ego sum, ad quam angelus dixit: 'Aue gracia plena.' Et ideo exhibeo graciam meam omnibus in necessitate eam habere volentibus. Ego exhibeo adiutorium meum ad regimen regni, in quo tu nata es, contra inimicos Dei corporales et spirituales. Cuius inhabitatores ammoneo laborare vnanimiter, vt optineant regem, qui regere velit incolas regni ad deuota opera et honestam conuersacionem. Quibus eciam notifico, quod diuina iusticia proponit separare regem et totam generacionem eius a regimine regni istius. Et alter natus in regno in regem electus est, qui regnaturus est secundum consilium amicorum Dei et vtilitatem regni. Vos igitur quatuor faciatis secundum consilium meum et, vt possitis vobis plures attrahere, habeatis istud consilium secretum secrete cum amicis Dei et absconditum ab inimicis eius, vt honor Dei augeatur et bona consuetudo renouetur necnon alienata a corona regno restituantur.
Vadat igitur vnus vestrum vel plures ad regem dicendo sibi: 'Nos habemus aliquid dicere vobis tangens salutem anime vestre, quod rogamus vos sub sigillo confessionis tenere.' Addatis eciam plura verba, vt expedire videtur, quorum sensus sit talis: 'Vos habetis pessimam famam in toto regno, dicentem vos habere et exercere naturalem commixtionem et turpitudinem cum masculis contra naturalem disposicionem. Quod verisimile videtur ex eo, quod plus diligitis quosdam viros quam Deum vel animam propriam aut propriam vxorem. Secundo dubitari potest, an habetis fidem rectam, quia interdicti ab ecclesia audire missam intrastis nichilominus ecclesias et audistis missas. Tercio estis predo corone et bonorum regni.
Quarto, quod estis proditor famulorum et subditorum vestrorum, qui fideliter seruiebant vobis et filio vestro, quos tradidistis voluntarie in manus inimici eorum pessimi cum tota terra Scanie, pro cuius malicia et fallacia numquam eo viuente tute poterunt securari. Si decreueritis peccata ista emendare et terras alienatas reuincere, seruiemus vobis. Sin autem, committatis regnum filio vestro sub iuramento prestito, quod velit terras alienatas reuincere, communitatem diligere, militibus uis fidelis existere et omnes secundum leges patrie iuste et pie regere et gubernare.' Attamen sciatis vos quatuor, quod Deus prouiderat sibi regem alium in futurum, qui taliter potest prouenire in publicum cum minori dampno et periculo, quia potens est Dominus tam vitam iunioris quam senioris abbreuiare vel de regno aliter expellere omniaque secundum velle suum disponere, abbreuiare seu eciam protelare.
Sed si ille obedire noluerit, tunc consulatis secreto aliquos de principibus et militibus regni. Et cum inueneritis aliquos ad idem vobiscum beniuolos et fideles, dicatis eis in publico, quod prius dixistis regi in secreto, addendo, quod nulli heretico seruire volueritis vel proditori, sed nec filio eius, si decreuerit esse paterni sceleris imitator. Quo facto assumatis vobis vnum in principem, qui ex parte corone regni preliare poterit prelia regni. Qui electus si fuerit amicus meus, perfectus erit. Sin autem, cito delebitur. Vos apponite pecunias et consilia. Ego addam cor virile et audaciam, vt, qui sponte noluerit, inuitus obedire compelletur. Si autem rex voluerit de regno recedere, caueatis, ne quis vestrum ipsius vestigia imitetur."
Chapter 83 of 123