Skip to the text

Caput 73

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Quod propter malos principes quandoque destruuntur regna. Et quomodo rex se habeat secundum Deum.

Filius Dei loquitur: "Sicut propter caritatem hominis quandoque saluatum est regnum, sic propter adinuenciones et grauamina perdita sunt regna. Sicut exemplum dico tibi de vno regno. Ipse enim rex plus confidebat in pecunia, a populo et transeuntibus sub fraude et simulacione iusticie exacta, quam in Deo. Ideo vitam perdidit et regnum reliquit in tribulacione, et adinuenciones sue praue ducte sunt in consuetudinem et quasi in legem. Sed si confiditur in Deo et de communitate petitur auxilium cum caritate, Deus saluare potens est in paucis et cicius propter caritatem reducere ad pacem. Ideo rex, si prosperari desiderat, teneat promissionem suam cum Deo et veritatem cum communitate sua, caueatque precipue, ne nouas adinuenciones et subtilitates inducat.

In difficultatibus vero sequatur consilia timencium Deum, non cupidorum, quia melius est aduersa quedam mundi pati quam scienter peccare in Deum et animam suam."

Chapter 76 of 123