Skip to the text

Caput 89

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Visio, qualiter mater Christi iuuat omnes volentes reconciliari Deo et abbreuiat penam dampnandorum. Et de malicia dyaboli ad homines.

Videbatur sponse Christi, beate Birgitte, quod quasi virgo Maria, mater Dei, staret prope eam, et quod a dextris eius iacerent diuersa instrumenta, cum quibus in omnibus periculis posset se defendere, et quod a sinistris eius iacerent quasi arma apta ad puniendum eos, qui se mala voluntate ad penas dampnauerant. Tunc dixit beata virgo ad sponsam: "Sicut tu vides diuersa instrumenta, quodlibet ad opus suum necessarium, sic ego veniam in adiutorium cum instrumentis meis omnibus timentibus et diligentibus filium meum et viriliter contra temptamenta dyaboli reluctantibus. Hii sedent quasi intra muros castrorum, repugnantes cotidie contra insidias malignorum spirituum, quibus venio ad defensionem cum armis meis.

Et dum inimici nituntur murum suffodere et destruere, ego suppono sustentaculum. Si nituntur per scalas ascendere, furcis eos retundo. Si nituntur foramina in parietibus murorum facere, ego cum trulla reparo et impleo formaina illa. Tali modo cum armis defensiuis adiuuo omnes volentes reconciliari filio meo et numquam vlterius contra eum scienter peccare. Et licet tria tantum instrumenta nomino, innumerabilibus tamen armis amicos meos defendo. De illis autem instrumentis, que apparent ad sinistram tuam, volo tibi tria nominare. Primum est gladius meus, quo tamen gladius lictoris acucior est. Secundum est laqueus. Tercium ligna, quibus illi comburentur, qui voluntate vsque in finem peccandi in vltimo puncto ante mortem se ad penas perpetuas condempnauerunt.

Quando enim homo proponit in animo vsque in finem contra Deum delinquere et non prius cessare, quam non poterit peccare, tunc a diuina iusticia iudicandus est ad eterna supplicia. Et sicut pro diuersis sceleribus inferuntur interficiendis diuerse mortes in terris, ita eciam inferuntur diuersa genera suppliciorum dampnatis ad iehennam pro peccatis. Ideo quando homo cogitat peccare, quamdiu vixerit, dignum est, vt dyabolus statim habeat potestatem super corpus eius et animam. Et sicut caro scinditur ab ossibus, ita esset iuris dyaboli separare corpus eius et animam tam amara pena, ac si caro et ossa retonso silice scinderentur, quamdiu corpus miserum posset in tali amaritudine perdurare. Scito tamen pro certissimo, quod, licet aliquis propter enormitatem scelerum suorum esset cum corpore et anima iuri dyaboli traditus a Deo, tamen gracia penitencie, quamdiu viueret et sensum haberet, numquam auferretur ab eo.

Sed illis, qui non optinent penitenciam, abbreuiat gladius meus aliquam penam corporalem ante mortem, ne dyabolus plenam potestatem habeat super corpus, dum in mundo vixerit, sicut habet potestatem super animam in inferno. Sicut enim aliquis secaret cum serra collum inimici sui ad maiorem penam, sic secat dyabolus animam cum gladio suo viuentem in eterna morte. Laqueus significat dolorem, quem anima dampnata habebit post mortem, qui eo maior erit in inferno, quo vita longior erat in mundo. Et ideo vellet dyabolus, vt homo habens voluntatem peccandi, quamdiu vixerit, diu viueret, vt post mortem magis doleret. Et ideo gracia mea dirumpit laqueum, quem vides, idest abbreuiat vitam carnis misere contra voluntatem dyaboli, ne fiat dolor ex iudicio iusticie ita horribilis, vt desiderat inimicus.

Dyabolus eciam incendit ignem in cordibus amicorum suorum viuencium in voluptate, quam licet consciencia eorum dicit eis esse contra Deum, tamen eam adimpleri cupiunt, quod contra Deum delinquunt, non curantes. Et ideo iuris dyaboli est tociens incendere et augere eis ignem suppliciorum in inferno, quociens impleuit eos peruersa voluptate in mundo."

Chapter 92 of 123