Skip to the text

Caput 82

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus hortatur homines ad consideracionem operum suorum misericorditer, et ad penitenciam inuitat peccatores sub interminacione pene horribilis et ve sempiterni.

Christus loquitur: "Ego sum omnium Deus, cuius vocem Moyses audiuit in rubo, Iohannes in Iordane, Petrus in monte. Ego clamo ad te, o homo, misericorditer, qui clamaui pro te in cruce lacrimabiliter. Eleua aures tuas et audi me. Aperi oculos tuos et vide me. Vide me, quia ego, qui loquor tibi, sum potentissimus et fortissimus, sapientissimus et virtuosissimus, iustissimus et piissimus et cum hiis omnibus super omnia pulcherrimus. Vide et inquire potenciam meam in veteri lege, et inuenies eam in creacione creaturarum omnium mirabilem et timendam. Inuenies et fortitudinem meam in regibus et principibus rebellibus. Sapienciam quoque in creacione et dignitate humane effigiei et in sapiencia prophetarum. Inquire et virtutem meam incomparabilem, et inuenies eam in legis dacione et populi mei liberacione.

Vide et iusticiam meam in primo angelo et in primo homine, vide in diluuio, vide in reliquarum ciuitatum et vrbium subuersione. Vide preterea pietatem meam in supportacione et paciencia inimicorum, vide et in ammonicione per prophetas. Ad vltimum vide et considera pulchritudinem meam ex pulchritudine et comparacione elementorum, ex Moysi glorificacione. Et tunc quam digne me eligis et diligere debes, reuoca ad intellectum. Vide me preterea eundem esse, qui loquebar in noua lege, potentissimum et pauperrimum. Pontentissimum in adoracione regum in denunciacione stelle, pauperrimum, qui ligabar pannis et in presepio reclinabar. Vide me amplius sapientissimum et insipientissimum. Sapientissimum, cui non possunt aduersarii respondere, insipientissimum, qui mendacii arguebar et iudicabar vt reus.

Vide et me virtuosissimum et abiectissimum. Virtuossimum in sanacione infirmorum et expulsione demonum, abiectissimum in flagellacione omnium membrorum. Vide me iustissimum et iniustissimum reputatum. Iustissimum in veritatis et iusticie institucione, iniustissimum reputatum per mortis deformis adiudicacionem. Vide me quoque piissimum et impiissime tractatum. Piissimum in redempcione et condempnacione peccatorum, impiissime tractatum, quia latronibus in cruce sociatum. Vide me vltimo pulcherrimum et turpissimum. Pulcherrimum in monte, turpissimum in cruce, quia non habebam speciem neque decorem. Vide me et considera, quia ego, qui paciebar propter te, nunc loquor ad te. Vide me non oculis carnis sed cordis. Vide, quid dedi tibi, quid exigo a te, quid redditurus es michi. Dedi quippe tibi animam absque macula; redde absque macula.

Paciebar pro te, vt tu sequereris me. Docui te, vt viueres secundum me, non secundum velle tuum. Audi insuper vocem meam, qua clamaui ad te in carne: 'Agite penitenciam.' Audi vocem, qua clamaui in cruce, scilicet: 'Sicio te.' Audi nunc vlterius, quia, nisi egeris penitenciam, veniet tibi ve, quo ve caro tua arescet, anima pauore dissoluetur et medulla tota desiccabitur, fortitudo infirmabitur, pulchritudo euanescet, vita habebitur tedio, fuga queretur et non inuenietur. Ideo fuge celeriter ad latibulum humilitatis mee, ne veniat ve, quod minatur, quia ideo minatur, vt fugiatur. Si credideris, crede. Sin autem, opus dabit fidem verbis. Verumptamen inquire a sapientibus; que promiseram, non preteream, quamuis per pacienciam pacienter paciencie fructum expecto."

Chapter 85 of 123