Caput 90
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus, commendans sanctum Franciscum, arguit eius fratres addendo, quod ipse sibi dedit illas indulgencias, que sunt in Assisio.
Cum beata Birgitta esset in ecclesia fratrum in Assisio, audiuit et vidit Christus dicentem: "Amicus meus Franciscus descendit de monte deliciarum in speluncam, vbi panis suus erat diuina caritas, potus eius continue lacrime et lectus eius meditacio operum et mandatorum meorum. Nunc autem fratres eius ascendunt in montem curarum et deliciarum seculi, et non attendunt ad humilitatem et consolacionem patris sui et amici mei. Sed dic, quid est in corde tuo, de quo turbaris, licet omnia sciam." Et illa: "Conturbor", inquit, "quia aliqui dicunt, quod iste sanctus confinxit sibi indulgencias istas. Et aliqui arguunt eas nullas esse." Respondit Christus: "Qui confingit aliqua, est sicut arundo inclinabilis ad fauores adulancium. Sed amicus meus fuit quasi lapis ignitus et igneus, quia habuit me in se, qui sum ignis diuinus.
Et sicut ignis et stramina non conueniunt, sic nec falsitas ibi communicat, vbi veritas habitat et ignis diuine caritatis. Sed amicus meus habuit et dixit veritatem. Et quia vidit teporem hominum ad Deum et cupiditatem ad mundum, doluit vehementer. Ideo petiuit a me signum aliquod caritatis, per quod homo accenderetur ad caritatem et cupiditas minueretur. Cui petenti ex caritate ego, qui sum ipsa caritas, dedi signum, scilicet quod omnes, qui venirent ad locum suum vacui, implerentur benediccione mea et soluerentur a peccatis suis." Respondit iterum domina: "Numquid, Domine mi, successor reuocare debet, quod tu, omnis potencie et gracie infusor, dedisti?" Respondit Christus: "Fixum est, quod dixi Petro et eius successoribus: 'Quodcumque ligaueris, ligatum est.' Verumptamen propter malicias hominum multa donata subtrahuntur, et propter fidem et merita gracia donata augetur."
Chapter 93 of 123