Skip to the text

Caput 85

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Quod tria debent esse in corpore hominis et tria in anima, sicut tria sunt in exercitu celesti. Et de quodam episcopo, amico Christi et virginis Marie, qualiter se haberet in refeccione corporis sui, qui et portaturus erat ista verba Christi ad malos Christianos.

Marie loquebatur: "In exercitu regis angelorum tria sunt. Primum, quod habundat et non minuitur. Secundum, quod stabile est et non euertitur. Tercium, quod fulgidum est et non offuscatur. Sic eciam tria debent esse in corpore, tria in anima. Primum, quod habundat in anima et non minuitur, hoc est donum spiritus sancti, quod datur anime. Licet enim in se et virtute sua habundat, tamen propter peccatum minuitur. Secundum debet esse stabile boni operis, vt non euertatur voluntate praua. Tercium debet esse fulgidum pulchritudine et profectu bonorum operum, vt non offuscetur colore praue affeccionis seu concupiscencie. In corpore tria esse debent. Primo refeccio. Secundo labor. Tercio voluptatis et consensus carnalis cohibicio. Primo sacietas sompni, vigiliarum et refeccionis cum temperamento, vt nec minus nec plus sit, sed sicut corpus sufficit stare in seruicio Dei.

Secundo continuacio in labore cum omni discrecione. Tercio voluntas hilaris in seruicio Dei et cohibicio praue voluptatis, ex qua anima illuminatur. Ergo quia amicus meus per votum suum manus suas ligat, ne corpus suum contra animam processum habeat contrarium, ideo ego, que sum regina celi et filio meo carissima et proxima, soluo votum suum, quia filio meo sic placet. Ego enim illa sum, de qua predicacionem suam incipit. Ego enim prece mea, tamquam sidus ante solem, precedo eum ante filium meum et gubernando subsequor. Ideo permitto ei, vt corpori suo, prout nature congruit et expedit, indulgeat, carnes comedendo diebus carnium et pisces diebus piscium. Insuper do ei tria. Primo formam in bonis operibus. Secundo sapienciam copiosiorem in consciencia. Tercio robur maius et affectum in proferendis verbis diuinis.

Insuper et illum timorem, quam pro excessu ciborum sumendorum habet, verto ei in bonum, ita vt cibus, quem sumpturus est, ad corporalem ei fortitudinem et spiritualem proficiet et ad anime profectum liquescat." Deinde filius apparens loquebatur: "Ipsi iniunctum est officium apostolorum, ideo cibum apostolorum permitto ei habere. Apostoli quippe, que apponebantur, comederunt. Sic ipse in refeccione corporis sui se habeat sicut apostolus. Ego enim mitto eum non ad gentiles vt alios amicos meos sed ad malos Christianos. Sicut enim sponsa, que a viri sui consorcio contemptibiliter discesserat, difficilius est reuocari ad viri cohabitacionem quam illam, que non gustauerat viri voluptatem, sic difficilius est malis Christianis ad Deum redire, quam qui nondum gustauerant verba Dei et bonitatis eius dulcedinem.

Propterea quia amicus meus est et eum intime diligo, ideo quasi amico laboriosius onus impono. Verumptamen omnia, cum attemptauerit, per graciam meam fiant ei leuia. In pascha nunc appropinquante videat, vt sit paratus ire negocium meum. Ipse quippe ponet nucleum in pingui terra, qui pinguescet in multis et fructum faciet. Nucleus iste verba mea sunt, terra vero sancta ecclesia, que a sapientibus exarata fructifera fiet. Ideo vadat securus, ego ero cum eo in corde et in ore."

Chapter 88 of 123