Caput 65
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus reuelauit hic sponse regularem modum viuendi pro seipsa et sua familia.
Christus loquitur: "Consulo vobis habere quatuor horas pro dormicione ante mediam noctem et quatuor post. Sed qui hoc non potest, habeat voluntatem, et proderit ei. Qui vero potest minuere aliquid de sompno racionabiliter in hiis octo horis, ita quod non deficiat in corporalibus sensibus vel viribus, proficiat ei in maius premium. Deinde habeatis quatuor horas pro oracionibus legendis vel pro aliis deuotis et vtilibus operibus perficiendis, vt nulla hora pretereat sine fructu. Deinde per duas horas sedeatis ad mensam, quod si breuius feceritis, premium a Deo inde recipietis. Et illud tempus nullatenus sine causa racionabili prolongetis. Deinde habeatis sex horas ad operandum opera necessaria, que vobis permittuntur et iniunguntur.
Deinde habeatis duas horas ad vesperas et completorium et deuotas oraciones. Postea duas horas ad comedendum et bibendum in cenis cum honesta consolacione ad alleuiacionem corporis. Surgentes autem a lecto teneatis silencium per quatuor horas, ita quod nichil loquamini sine licencia et nec nisi vere necessaria cum paucioribus verbis, si quid a vobis queritur, respondendo. Postea permittitur vobis habere moderatam et honestam consolacionem ad solacium et recreacionem corporalem. Post gracias teneatis silencium, donec legeratis oraciones vobis iniunctas et ordinatas. Sex autem horas ordinetis secundum preceptum magistri vestri vel ad discendum vel ad operandum aliud aliquid vtile, et tunc loqui potestis, cum quibus volueritis, que sunt honesta et non contra Deum.
In vesperis et completorio teneatis silencium. Et in illa modica hora, que deinde protenditur ad cenam, potestis loqui adinuicem, qua finita potestis verbis honestis, vsque dum lectos intraueritis, consolari. Ego dixi in euangelio, quod qui dederit calicem aque frigide in nomine meo, non perdet mercedem suam. Ita omnis abstinencia, quamuis minima, pro honore meo assumpta et deuote completa, meretur a me condigna premia. Vos scitis ieiunia vestra in itinere tenenda. Si essetis in monasterio, esset forsitan vobis maius ocium aut superfluitas. Sumatis igitur corporis necessaria cum parcitate discreta. Vtamini brodio vnius generis, siue sit olus siue aliud quodcumque sorbile, plura autem relinquite ob honorem Dei. Carnes vero vel pisces de duplici genere liceat vobis in mensa habere, et id, quod maius est, ob honorem meum dimittite.
Panes, qui vobis apponuntur, comedatis, et si pluris, quam apponitur, egueritis, petatis in nomine meo a magistro vestro. Eadem lex sit de potu, que de pane data est. Sciatis eciam, quod infirmus non eque potest tenere regulam vt sanus et fortis viribus, et ideo potest sua necessaria petere et sibi, que habentur pre manibus, exhiberi. Et cum nichil decreueritis possidere, nichil debetis sine licencia dare vel data vobis sine licencia acceptare. Vos eciam precauto, quod dyabolus omni hora ponit vobis laqueos et insidias. Ideo consulo vobis, vt notetis verba, que tempore silencii protulistis incaute, et faciatis de hiis veram confessionem, assumentes satisfaccionem debitam pro eisdem. Et si in verbis inuenitur inutilis et non discrete premeditata locucio vel responsio, tunc oportet, quod penitencia et satisfaccio sit maior.
Si vero aliquis subito motu vel ira obloquitur alteri, statim, cum fieri potest, queratis locum aptum legendo vnum 'Aue Maria' et a Deo indulgenciam humiliter postulando. Qualibet sexta feria veniatis in capitulum ea voluntate, quod nichil velitis de delictis vestris abscondere vel iterare sed omnia, secundum quod vobis iniungitur, humiliter emendare."
Chapter 68 of 123