Caput 69
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Oracio sancte Birgitte ad sanctam Mariam. Et responsio virginis, commendans filiam sponse beatam Katherinam.
Orabat sponsa Christi ad virginem dicens: "O mea carissima domina, rogo te propter caritatem dilecti filii tui, vt dones michi auxilium eum toto corde diligere. Ego sencio me debilem ad diligendum cum tam ardenti caritate, vt deberem. Ideo rogo te, mater misericordie, vt ligare digneris caritatem eius super cor meum, et attrahe illud ad filium tuum toto conamine, separatum ab omni dileccione carnali, et eo valencius attrahe, quo fuerit ponderosius." Beata virgo respondit: "Benedictus sit ille, qui tibi tales oraciones inspirat. Sed quamuis tibi iam dulce videatur colloquium meum, vade tamen et consue tunicam filie tue, que magis gaudet de vetusta et reparata tunica quam de noua, que maius desiderium habet ad griseum burellum quam ad sericum vel aliud preciosum indumentum.
Beata illa, que sic libere reliquit mundialia. Ipsa reliquit maritum cum ipsius beniuolo consensu, cuius corpus dilexit sicut seipsam et eius animam plus quam vtrorumque eorum corpora. Ipsa reliquit fratres et sorores, cognatos et amicos corporaliter, vt posset eos iuuare spiritualiter. Possessiones mundi non curauit, et ideo pro dereliccione consanguineorum dimissa sunt ei omnia peccata sua. Stet modo deinceps stabilis, quia pro possessione terrena dabitur ei regnum celi et ipse Ihesus Christus pro marito, et omnes, qui diligunt eam, ad Deum proficient propter eam."
Chapter 72 of 123