Caput 84
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Christus loco malorum Christianorum eligere vult paganos, sicut lutifigulus vna ymagine defedata facit sibi aliam.
Ego sum quasi fictor, qui de luto facit pulchram ymaginem ad hoc, vt eam nobiliter deauret. Euoluto autem aliquo tempore inspiciens fictor videt ymaginem humidam et quasi ex humore deformatam; os quippe retortum a pulchritudine sua et factum est quasi os canis, aures dependentes, oculi euersi, frons et gene immerse. Tunc dicit magister: 'Non es digna, vt vestiaris auro meo.' Et arripiens eam comminuit et facit aliam auro suo dignam. Ego sum ille fictor, qui hominem feci de terra ad hoc, vt auro deitatis mee eum mecum insignirem. Nunc autem amor voluptatis eius et cupiditatis sic eum defedauerat, vt indignus sit auro meo. Nam os, quod ad laudem meam creatum est, nichil loquitur nisi sibi placencia et proximo nociua. Aures nichil audiunt nisi terrena. Oculi nichil vident nisi voluptuosa. Frons humilitatis deciderat, et erecta est superbia.
Ideo eligam michi pauperes, idest paganos despectos, et dicam eis: 'Ingredimini et requiescite in brachio caritatis mee.' Vos autem, qui mei esse deberetis et spreuistis, viuite secundum voluptatem vestram tempore vestro, et in tempore meo, scilicet iudicii, dicam vobis: 'Ecce, dabitur vobis tantum de tormentis, quantum dilexistis voluptatem vestram plus quam Deum vestrum.' Iste vero venit ad me quasi catulus, ponens caput et collum ad laqueum, exhibens se reum. Ideo dimissum est ei peccatum."
Chapter 87 of 123