Caput 64
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Sancta Birgitta probat hic virginem Mariam esse piissimam dupliciter. Et de quinque temptacionibus, que spirituales solent impedire.
Benedicta sis tu, que es virgo et mater. Maria est nomen tuum. Tu peperisti Ihesum Christum. Est similitudo, quam semel intellexi, quod multi nobiles et sapientes perhibebant cuidam testimonium, quod erat pius et misericors. Turba pauperum eminus existens clamabat dicendo eorum testimonium esse verum. O mea carissima domina, sic michi videtur esse per te, quia omnes sancti, qui pariter erant nobiles et sapientes, perhibent tibi testimonium, quod tu es piissima et misericordissima. Ego vero, que sum de turba pauperum, de meipsa nichil boni habens, clamo dicendo testimonium illorum esse verissimum. Ideo rogo te, piissima domina, vt digneris misereri mei. Videor enim michi nimis periculose stare, quia michi videtur, quod quasi stem in limine inter duas domos, quarum altera est valde lucida aliaque nimium tenebrosa. Dum autem verto oculos ad domum tenebrosam, videntur michi omnia, que vidi in domo lucida, esse quasi sompnium in nocte visum."
Beata virgo respondit: "Dic michi, licet omnia sciam, quid vidisti spiritualiter in domo tenebrosa." Ego respondi: "Michi videbatur, quod quasi vnus ingressus esset in tenebrosam domum et vnus artus exitus, extra vero exitum claritudo quedam lucida, in qua omnia delectabilia erant. Ab isto ingressu erant multe vie ducentes ad exitum, et in qualibet via stabant quinque mortales inimici omnium transeuncium per illas vias. Primus inimicus loquebatur eis verbis blandis, sed in accommodancium sibi aures immisit cerebro flammam ardentem. Secundus tenebat in manu flores et alia, que terra fructificat, que cito deficiunt. Sed qui vertebat oculos ad illa cum desiderio possidendi ea, perforabatur ab illis in oculis lancea acutissima.
Tercius hostis habuit vas veneno plenum, perlinitum exterius in summitate modico melle, et emisit venenum in guttura omnium illud vas degustancium. Quartus habuit diuersa et preciosa clenodia de auro et argento et lapidibus preciosis, manibus hominum fabricata, ad que qui apposuit manum cum desiderio possidendi, ledebatur a serpente venenosissimo. Quintus strauit mollissima culcitra sub pedibus transeuncium, sed quam cito quis delectabatur requiescere super illa, subtraxit hostis culcitram, et qui putabatur quiescere, cecidit profundissime in saxa durissima."
Chapter 67 of 123