Skip to the text

Caput 83

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Ex tribus cognoscitur Christus fuisse verus Deus et homo in morte sua. Et quod Christus habuit tres amicos in mundo, qui modo auersi sunt ab eo.

Maria loquebatur dicens: "Tripliciter intelligi et cognosci poterat in morte filii mei, quod ipse erat verus Deus et verus homo. Primo, quia terra contremuit et lapides conscissi sunt. Secundo, cum dixit: 'Scriptura completa est.' Tercio, cum dixit latroni: 'Hodie mecum eris in paradiso.' Hoc nullus sanctorum promittere poterat." Deinde loquebatur filius ad exercitum suum circumstantem dicens: "Amici mei, verba mea sunt eterna, et omnia scitis et videtis in me. Propter istam tamen, que astat hic, que sine similitudine percipere non potest, loquor et conqueror coram vobis. Ego habui tres amicos in mundo. Primus dilexit me, quia sensit. Cogitabat enim apud se: 'Deus dat michi fructum de terra et arboribus et pisces de mari. Dat insuper corpus et animam et cum hoc sanitatem et omnia necessaria.' Ideo dilexit me fide et caritatis operibus, elemosina et ieiuniis. Et hic erant omnes boni layci.

Secundus dilexit me, quia sensit et vidit. Sensit quippe, quod terra dedit fructum, celum pluuiam. Vidit quoque in scriptura, quomodo viueret, qualis via et institucio mea et sanctorum meorum, et cogitauit secum: 'Homines quasi ceci sunt et quasi mortui; ideo, quia Deus dedit michi scienciam, instruam eos.' Et hic erant boni litterati et clerici, qui laudabant et glorificabant me opere, bonam vitam habendo, quia senserunt et dilexerunt me, ore alios incitando secum et docendo. Tercius dilexit me, quia sensit et vidit et perfecte intelligendo considerauit. Sensit quippe cum amico primo, quam vtilitatem attulit ei terra et celum, quo illuminabatur. Vidit cum secundo in scripturis, que fugienda erant et que facienda. Tercio eciam intime considerauit, quantam caritatem ei ostendissem.

Ideo propter tria, que considerauit, tripliciter se ex caritate afflixit. Considerauit enim nuditatem meam et paupertatem; propterea relinquens mundum quesiuit solitudinem. Considerauit secundo tribulacionis mee pacienciam; ideo assumpsit sibi abstinenciam. Considerauit obedienciam meam vsque ad mortem crucis; ideo reliquit voluntatem suam in manus aliorum. Iste erant boni claustrales. Hii tres amici mei cotidie clamauerunt in aures meas, et vox eorum erat suauis michi quasi potus bonus et delectabilis sicienti. Sed nunc hii amici mei auerterunt se a me, et vox eorum abhominabilis facta est michi quasi vox ranarum. Primus enim dicit, idest communitas: 'Laborabo terram, quia dat michi fructum. Viuam de laboribus meis, sicut michi placet, quia laboris mei est, quod habeo aliquid. Industrie mee est, quod aliquid possideo. Nisi enim laborarem, nichil haberem.'

Non regraciantur michi, quia vitam tribuo et sanitatem. Non attendunt, quia tempora eis dispono commoda et aerem de celo opportunum. Non eciam considerant, quare creaueram eos, et quod michi reddituri sunt de operibus suis racionem. Ideo tribuunt sibiipsis laudem et secundum voluptatem suam viuunt. Insuper et spoliant me iure meo, quia decimas non soluunt michi. Secundus autem dicit: 'Hoc, quod habeo, ex industria mea est et iure quodam habeo, et ideo viuere volo secundum voluntatem meam. Acquiram michi sapienciam hominum, quia sapiencia diuina fatuitas est, mandata eius onerosa et exemplum eius difficile ad imitandum. Ad honorem vero vocatus sum; propterea laborabo, quomodo ab homine honorari possim. Hoc enim est leticia, esse magnum in mundo.'

Tercius dicit: 'Intrabo monasterium, vt maiorem ceteris optineam honorem; cum primis, vbi venero, sedeam.' Pro paupertate dicit: 'Nulla michi deesse volo.' Pro abstinencia dicit: 'In propria voluntate volo esse.' Pro obediencia dicit: 'Obediam hominibus pro vtilitate mea, non curo obediens esse Deo. Si placere possim hominibus, sufficit michi.' Talis est nunc maledictus clamor eorum in auribus meis, et sic stant coram me."

Chapter 86 of 123