Caput 91
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Verba omnia Biblie emanauerunt a Deo et sunt virtuosa tamquam lapides preciosi.
Deus pater loquebatur ad sponsam filii dicens: "Audi tu, que miraris de illis verbis, que scripta legis in Biblia. Scias pro certissimo, quod quodlibet verbum scriptum in ea emanauit ex me et habet suam propriam virtutem et efficaciam. Sicut vides, quod lapides preciosi in mundo habent suas naturales virtutes, sicut magnes habet virtutem attrectiuam attrahendo sibi ferrum, quidam lapides molunt grana et vertunt in farinam, quidam vertuntur in cementum habentes virtutem connexiuam ad alios lapides, alii acuunt ferrum vt cotes, ei sic quodlibet genus lapidum habet vim suam, eodem modo habet quodlibet verbum, quod emanauit ex me, vires suas et stant omnia cum eterna pulchritudine in celo rutilancia coram omni meo celesti exercitu sicut preciosissimi lapides cum venustissimo colore in auro clarissimo. Et omnis, qui est in celo, nouit precipuam cuiuslibet eorum virtutem."
Chapter 94 of 123