Skip to the text

Caput 67

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Verba virginis Marie multum consolatoria, facta beate Birgitte in vltima infirmitate sua.

Paulo ante mortem beate Birgitte virgo Maria apparuit ei dicens: "Si femina, quando est infirma, parit, omnes filii eius, quos parit, infirmantur. Sed tu paries filios fortes et sanos et Deo deuotos, et ideo sanaberis melius, quam vmquam prius fueras, et non morieris, sed venies ad locum tibi promissum et preparatum. Nam sanctus Franciscus diu fuit infirmus, et tamen tunc fecit fructum et velle Dei. Sed postea sanatus est et fecit et facit maiora quam infirmus. Sed querere poteris, quare tantum prolongatur infirmitas tua et consumitur natura et fortitudo tua. Respondeo tibi, quod filius meus et ego diligimus te. Nonne recordaris, quod filius meus dixit tibi in Iherusalem, quod peccata tua dimissa fuerunt tibi, quando ingressa fuisti templum sanctum sepulcri eius, quasi si tunc de baptismo leuata esses? Sed non dixit tibi, quod nichil pati deberes, quamdiu viuis in mundo.

Ideo voluntas Dei est, vt caritas hominis respondeat caritati Dei, et quod negligencie preterite per pacienciam in infirmitate diluantur. Reminiscere eciam me dixisse tibi multociens, quod verba filii mei et mea spiritualiter et corporaliter intelligi possunt, sicut dixi tibi in ciuitate Stralesundis, quod, si ante perfeccionem verborum diuinorum contentorum in libris celestibus, qui tibi diuinitus dati sunt, vocata fueris de mundo, quod tunc propter voluntatem tuam bonam reputaberis monacha in Watzstena et eris particeps omnium tibi a Deo promissorum."

Chapter 70 of 123