Skip to the text

Caput 68

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Beata virgo declarat hic, quid sit mori spiritualiter aut viuere.

Virgo Maria apparuit beate Birgitte sexta die ante mortem eius sic dicens: "Quid dicunt medici, nonne quod non morieris? Vere, filia, ipsi non attendunt, quid est mori. Nam ille moritur, qui separatur a Deo, qui obduratus peccato non euomit immundiciam peccatorum per confessionem. Ille eciam mortuus est, qui non credit Deum nec diligit creatorem suum. Sed ille viuit et non moritur, qui semper timet Deum, qui frequenti confessione purgat peccata sua, qui desiderat peruenire ad Deum suum. Verum quia Deus naturarum loquitur tecum, qui eciam contra naturam disponit et tenet vitam tuam, ideo in medicamentis non est salus nec vita. Sed nec eciam necesse est tibi iam inniti medicinis, quia modicum tempus modico indiget cibo."

Chapter 71 of 123