Caput 74
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Grauis comminacio Dei super miliciam regni cuiusdam, et quod propter tria iusticia Dei mitigari potest.
Ihesus Christus loquitur: "Dixi tibi prius, quod ego volo visitare super miliciam regni istius in gladio et lancea et ira. Sed respondent: 'Misericors est Deus, non veniet malum, faciamus voluntatem nostram, tempus nostrum est breue.' Ideo audi, que nunc dico. Ego surgere volo et non parcam iuueni et seni, diuiti et pauperi, iusto et iniusto, sed vadam cum aratro meo et euertam stipulas et arbores, ita vt, vbi erant mille, vix remanebunt centum et absque habitantibus erunt domus. Radix quoque amaritudinis erumpet et potentes decident. Auesque rapaces cum vngulis suis prosperabuntur et comedent non sua. Verumptamen per tria placari et mitigari potest iusticia mea. Nam tria peccata habundant in regno isto, scilicet superbia, gula et cupiditas.
Ideo si assumitur honestas et humilitas in vestibus, moderancia in potacionibus et refrenacio de cupiditatibus mundi, mitigabitur ira mea. Princeps quoque terre, quia remissus fuerat in iusticia predatorque multorum, edificabit monasterium in honorem matris mee in loco, quem sibi constituo. Si fecerit, iuuabo eum et augebo ei caritatem meam et omnibus cooperatoribus eius. Sin autem, vocabo eum sub coronam, et secundum gloriam eius multiplicabitur tribulacio eius, et regnum eius erit in contemptum et inhabitantes non gaudebunt."
Chapter 77 of 123