Caput 92
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Quomodo sanctus Dyonisius consolabatur sponsam Christi, marito suo in peregrinacione egrotante.
Cum iam esset in reditu de peregrinacione Sancti Iacobi, maritus sancte Birgitte infirmari cepit in Attrabato. Et inualescente infirmitate sponsa Christi, in magna anxietate animi constituta, per sanctum Dyonisium meruit consolari. Qui apparens ei in oracione dixit: "Ego", inquit, "sum Dyonisius, qui a Roma veni ad has partes Francie predicare verbum Dei in vita mea. Tu vero quia speciali deuocione diligis me, ideo predico tibi, quod Deus per te vult innotesci mundo, et tu tradita es custodie mee et proteccioni. Propterea iuuabo te semper. Et hoc tibi do signum, quod vir tuus iam non morietur de ista infirmitate." Et sic eciam multis aliis vicibus idem beatus Dyonisius in reuelacionibus visitabat et consolabatur eam.
Chapter 95 of 123