Skip to the text

Caput 88

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Accommodare mutuo pecuniam indigenti meritorium est, sed absque vsura.

Si quis mutuo petit a te accommodari sibi pecuniam pro nomine Dei, quem scis nolle eam contra Deum expendere, quere ab eo, quo die reddere voluerit, et computatis et retentis, que tibi et tuis sunt pro cotidianis sumptibus necessaria, mutua sibi, quantum vales et ipse indiget. Qui licet prefixo die reddiderit, nichilominus premium habebis a Domino pro quolibet denario. Si autem prefixo termino non reddiderit, potes ab eo exigere, quod tuum est, secundum leges patrie, et nichilominus premium habebis a Domino pro labore et mutuacione tua, et ita cum pecuniis tuis potes acquirere tibi lucra spiritualia magis, quam si haberes eas in scrinio reconditas. Sed caue summopere, ne recipias vnum obulum pro vsura, prout aliqua premia desideras habere a Deo pro concessione tua."

Chapter 91 of 123