Skip to the text

Caput 94

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Qualiter sancta Birgitta optinuit capillos beate virginis Marie.

Cum sancta Birgitta in ciuitate Neapoli per aliquod tempus moraretur, misit pro ea soror quedam, Clara nomine, in monasterio monialium ad Sanctam Crucem et dixit ad eam: "Habeo", inquit, "reliquias de capillis matris Dei, datas michi per reginam Sanciam, quas nunc tibi dabo, quia michi inspiratum est diuinitus, vt tibi eas committam. Et hoc tibi signum erit, quod vera loquor, quia cito moriar et veniam ad Dominum meum, quem super omnia diligit anima mea." Hiis autem dictis paucis diebus superuixit, et perceptis sacramentis ecclesie emisit spiritum. Igitur cum beata Birgitta dubitaret, vtrum capilli illi essent de capillis virginis Marie vel non, tunc in oracione apparuit ei eadem mater Dei dicens: "Sicut verum est et creditur, quod ego de Anna et Ioachim nata sum, sic verum est, quod isti capilli creuerunt in capite meo."

Chapter 97 of 123