Caput 95
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Visio de olla super ignem posita et puero sufflante et amore superfluo ad filios.
Contigit semel in monasterio Aluastri, quod animus beate Birgitte, cum itura esset Romam, accendebatur ad amorem filiorum suorum, compaciens relinquere eos quasi orbatos consolacione materna, timens eciam, quod post eius recessum audacius offenderent Deum in aliquo, quia iuuenes erant, diuites et potentes. Et tunc vidit in visione vnam ollam positam super ignem et quendam puerum sufflantem prunas, vt olla accenderetur. Cui dixit beata Birgitta: "Cur tantum inflare conaris, vt succendatur olla?" Respondit puer: "Vt amor filiorum tuorum magis accendatur et inflammetur in te." Beata Birgitta respondit: "Quis", inquit, "tu es?" Cui ille: "Ego", inquit, "sum negociator." Tunc ipsa, intelligens amorem aliquem inordinatum in corde suo existere ad filios, statim correxit se, vt nichil preponeret amori Christi.
Chapter 98 of 123