Skip to the text

Caput 97

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus, vocans tugurium cameram salutis, precipit sancte Birgitte ibi stare.

Christus precipit sponse sue ire a Roma ad Castrum Nouum abbacie Farfa dicens: "Vade, quia camera pro te parata est." Cumque venisset ibi cum domino Petro, confessore suo, et familia sua, tunc a fratribus illius monasterii cum maxima difficultate optinuit ad inhabitandum vnum vile tugurium allegantibus non esse consuetudinis eis cum mulieribus cohabitare. Tunc Christus apparens ei dixit: "Hec est camera salutis, in qua promereri poteris et addiscere sublimia, vt, sicut prius inhabitabas domos altas et pulchras, sic nunc experiri poteris, qualia sancti mei in speluncis habitantes paciebantur." Que adimpleuit precepta Christi ac eis obediuit.

Chapter 100 of 123