Caput 98
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Constancia sancte Birgitte de morte filie sue. Et que est vera mater et que nouerca, et qualiter educande sunt filie.
Audiens sponsa Christi filiam suam dominam Ingeburgem, sanctimonialem in monasterio Risabergh, esse mortuam exultans dixit: "O Domine Ihesu Christe, o amator meus, benedictus sis tu, quia vocasti eam, antequam mundus irretiret eam." Et statim ingrediens oratorium suum tantas lacrimas emisit et suspiria, quod a circumstantibus audiri potuit, dicentibus illis, qui aderant: "Ecce filiam suam plorat." Tunc autem Christus apparens ei dixit: "Mulier, quid ploras? Licet enim omnia sciam, tamen te loquente cognoscere volo." Respondit illa: "O Domine, non ploro, quod filia mea mortua est, ymmo gaudeo, quia, si diucius vixisset, maiorem coram te habuisset reddere racionem. Sed ex hoc ploro, quia non instruxi eam secundum mandata tua, et quia exempla superbie ei prebui et remissius correxi eam delinquentem."
Cui Christus respondit: "Omnis mater, que plorat eo, quod filia sua offendit Deum, et instruit eam secundum meliorem conscienciam suam, illa est vera mater vere caritatis et mater lacrimarum. Et filia eius est filia Dei propter matrem. Illa vero mater, que gaudet ex eo, quod filia eius se scit gerere secundum mundum, non curans de moribus eius, dummodo exaltari possit et honorari a mundo, illa non est mater sed nouerca. Ideo propter caritatem et bonam voluntatem tuam filia tua per compendium transiet ad coronam glorie."
Chapter 101 of 123