Skip to the text

Caput 99

This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.

Christus relaxat sponse sue votum ieiunii in aduentu Domini.

Cum beata Birgitta iret de Roma ad sepulcrum sancti Andree apostoli in regno Secilie, propter infirmitates varias transire non poterat nisi in ciuitatem Baro. Cumque esset tempus aduentus Domini, quo ipsa solita erat ieiunare, et in societate eius erant plures infirmi et in via illa non inueniebantur pisces, rogauit Deum, vt eis compateretur, ne Deum offenderent aut scandalizarent proximum in comedendo aut infirmi deficerent ieiunando. Tunc Christus apparens dixit: "Pisces sunt multum frigidi et tempus non est multum calidum, via difficilis et petrosa et vos infirmi. Ideo, que inueniuntur, comedite, ego enim super omnia vota sum. Et que sunt ad honorem Dei et moderatam sustentacionem carnis, non imputabuntur ad peccatum."

Chapter 102 of 123