Proœmium
CONTRA AMBITIONEM
REGES gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Vos autem non sic; sed qui major est in vobis, fiat sicut minor; et qui præcessor est, sicut ministrator. Luc. XXII, 25, 26.
Hæc est doctrina Sapientiæ increatæ, quæ ex ore Altissimi prodiit.1 Hoc verbum documentum est omnipotentis sermonis, qui a regalibus sedibus venit.2 Ista plane saluberrima atque cœlestis est instructio, quam unigenitus Filius in sinu Patris æterni invariabiliter conquiescens, proprio ore deprompsit.34 Ipse quippe est Dominus noster, legifer noster, judex et rex noster, qui a summo cœlo ex corde Patris in uterum mundissimæ Virginis descendere, et deinde per Incarnationis mysterium in terris apparere et cum hominibus conversari dignatus est, ut omnibus nobis veram viam salutis, compendiosissimum iter redeundi ad patriam securissimumque antidotum recuperandi amissam beatitudinem demonstraret:5 demonstraret, inquam, demonstratione prorsus efficacissima, hoc est per verba et opera, imo magis per opera et per verba: cœpit etenim facere et docere.6 Itaque, quoniam Lucifer ille qui mane oriebatur, per ambitionem e cœlo corruerat, protoplastus quoque homo quadam elatione paradisum amiserat;78 venit ad nos Unigenitus Patris propter nos veraciter homo factus, et factis et documentis copiosissime nobis ostendit, non aliud esse iter redeundi ad paradisum, recuperandi salutem, pertingendi ad Deum, nisi per meram humilitatem, per totius ambitionis eradicationem, per universæ elationis evulsionem.9
Hinc equidem ipse Dominus et Salvator ab incarnationis exordio usque ad spiritus sui traditionem in crucis patibulo, sanctam humilitatem pro inexpugnabili scuto elegit, assumpsit, edocuit: quatenus omnem elationem, omnem ambitionem et vanitatem penitus reprobaret, in æternum damnaret, ac suis discipulis vehementissime detestandam doceret. Quapropter (quod magnus sanctusque Papa Leo disseruit) tota victoria Salvatoris qua et diabolum vicit et mundum redemit, humilitate concepta est et effecta. Hinc insuper in cœna novissima, quam desiderio desideravit cum suis habere discipulis antequam pateretur, quum facta esset inter illos adhuc carnales et imperfectos contentio quis eorum consisteret major, ipse benignissimus Dominus Jesus Christus mox reprehendit atque edocuit eos:101112 Reges (inquiens) gentium dominantur eorum; vos autem non sic. Gentiles namque nonnulli fidem catholicam non habentes, qui ruinam angelorum in cœlo, primorum quoque parentum in paradiso ignorabant, dominandi libidinem non arbitrabantur esse peccatum, nec ambitionem reputabant culpabilem: imo pro obtinendo primatu acriter decertabant. Nam et Romani, qui inter gentiles videbantur virtuosiores, pro monarchia non sine prægrandi suo dispendio infatigabiliter confligebant. Non enim sciebant ad quam beatitudinem creatum et institutum esset genus humanum, et qualiter ea esset privatum, et quomodo ad eamdem reverti oporteat. Ideo Christus suos jussit discipulos ab illorum secerni consortio, vanitate ac pernicioso errore : quatenus sicut ipse quum esset altissimus, omnium præbuit semetipsum humillimum ; sic sui quanto majores exsisterent, tanto humiliores consisterent, neque ad præsidentiam aliquam ambitionis vanitate seducti adspirarent.13 Unde et in alio loco a suis interrogatus discipulis, Quis, putas, major est in regno cœlorum?1415 respondit : Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum. In Cœna quoque hoc ipsum opere docens, linteo se præcinxit ipse universitatis Creator, Rex angelorum, genibus flexis pedes lavit Apostolorum, dixitque :1617 Exemplum dedi vobis, etc.
Præterea, quoniam inter laqueos quibus adversarius humanæ salutis capit insipientes et fallit incautos atque inanes prosternit, insensata ambitio invenitur præcipua, intendo in hoc opere, contra exsecrandum hoc vitium disputare, et ipsum e cordibus ista legentium ac audientium omnifarie (si, quod absit, in eis latuerit) propulsare, inductus ad hoc assiduis diuturnisque precibus cujusdam venerabilis senioris.
CONTRA AMBITIONEM¹
Footnotes
Chapter 1 of 23