Skip to the text

Articulus 9

Confirmatio prædictorum ex verbis sanctorum Patrum.

GLORIOSUS doctor Hieronymus ait in Regula sua: Felices et magis securi sunt qui subsunt, illis qui præsunt, et quibus ministratur, quam qui ministrant: et tamen superba mens hominum periculorum improvida, semper majorum dignitatum cupit ascensum, et non nisi post factum terretur ex descensu, qui tanto est durior quanto ascensus est altior. Sed forte descensum rarum existimatis; sed firmissime experientiis doctus non paucis, dico quod raro per gradus dignitatum ascendit homo quin multo gravius descendat. Denique ad hoc probandum refert S. Hieronymus quoddam exemplum de juvene quodam sancto ad episcopatum electo: qui arcessito patruo suo, viro sancto, prophetico spiritu pleno ac eremita, petiit ab eodem consilium. Cui ille non verbis, sed facto respondit, jubens nepoti ut super discum quadratum alte erectum se ipsum revolveret. Itaque juvenis iste electioni renuntiavit; et paulo post feliciter mortuus, hilaris et jucundus suo apparuit patruo: Gratias, inquiens, tibi refero, pater, ex dissuasione episcopatus. Nam scito quod nunc essem de numero damnatorum, si fuissem de numero episcoporum.

Insuper, S. Gregorius Nazianzenus disseruit: Revera mihi videtur esse ars artium et disciplina disciplinarum regere homines, qui inter omnia animantia sunt maxime moribus varii et voluntate diversi. Quibus consonat quod beatus Papa Gregorius in Pastorali conscribit: Nulla ars doceri præsumitur, nisi prius intenta meditatione discatur. Ab imperitis ergo pastorale officium qua temeritate suscipitur, quando ars est artium regimen animarum? Quis enim cordium vulnera occultiora esse nesciat vulneribus corporum? Et tamen sæpe indigni et imperiti animarum se medicos profiteri non metuunt, qui dum per speciem regiminis gloriam affectant honoris, et ceteros transcendere concupiscunt, pastoralis officii debitum exercere tanto plus nequeunt, quanto ad hoc ipsum humilitatis magisterium ex elatione pervenerunt. De quibus loquitur Dominus: Ipsi regnaverunt, et non ex me. Ex se namque, et non ex Deo regnant, qui divinitus non vocati, sed cupidine sua accensi, culmen honoris usurpant magis quam assequuntur.

Præterea, super epistolam ad Hebræos sanctus ait Chrysostomus: O quantum periculum! Quid dicamus infelicibus illis et miseris qui semetipsos ad alios regendos præcipitant, et se in tantorum suppliciorum jactant abyssum? Onerosam namque pro omnibus tibi subjectis redditurus es rationem, et tanto igni tuum subjicis caput.1 Mirum si aliquis rectorum potest salvari. Post tantam namque comminationem quam negligentiæ videmus esse illatam, video aliquos etiam concurrere et præcipitare semetipsos tantæ moli, tantæ difficultati regiminis. Si enim qui necessitate compelluntur præesse, nullum poterunt habere refugium, neque ullam excusationem reperient, quando res male tractaverint, et quando administrationem suam gesserint negligenter (nam et Aaron necessitate tractus est, et tamen in periculum venit; et Moyses pericula sæpe sustinuit, qui regimen illud sæpe recusaverat; et Saul postquam recusavit, pericula incidit, quoniam male sui regiminis administravit officium): quanto ergo amplius, qui cum studio et ambitione petunt principatus et se ipsos præcipitant, severius punientur? Hujusmodi enim homo multo amplius sibi veniæ locum claudit.2 Oportet ergo timere et tremere propter conscientiam et propter molem et magnitudinem curæ; et neque dum ad principatum quisquam trahitur, immoderantius recusare, neque dum non trahitur, semetipsum præcipitare. Sed considerantes tantæ dignitatis amplitudinem, oportet effugere; comprehensos autem, obsequium et reverentiam oportet ostendere.

Insuper, sanctus ait Bernardus:3 Nemo hunc sibi sumat honorem, sed qui vocatus fuerit a Deo tanquam Aaron. Per eum nempe si quis introierit, salvabitur;4 sin autem ascenderit aliunde, fur plane est et latro.5 Et rursus: Considero (inquit) gradum, et vereor casum; considero fastigium dignitatis, intueorque abyssum deorsum jacentis; attendo celsitudinem honoris, et e vicino reformido periculum. Item: Væ (inquit) vobis qui clavem tollitis non scientiæ solum, sed etiam auctoritatis. Nec ipsi introitis, et multipliciter impeditis quos introducere debuistis. Tollitis enim, non accipitis claves. De quibus Dominus conqueritur per Osee prophetam: Ipsi regnaverunt, et non ex me;6 principes exstiterunt, et non cognovi eos.7 Unde tantus ardor prælationis? Unde ambitionis impudentia tanta? Unde tanta vesania præsumptionis? Audetne aliquis vestrum terreni cujuslibet reguli, eo non præcipiente aut etiam inhibente, occupare ministeria, præripere beneficia, negotia dispensare? Nec tu putes Deum approbare quæ a vasis iræ aptis in interitum sustinet.8 Utinam tamen tam fideliter ministrarent quam fideliter se ingesserunt. Sed impossibile est ut ex amara radice ambitionis fructus prodeat caritatis. Væ ministris infidelibus, qui nondum Deo reconciliati, reconciliationis alienæ negotia, quasi homines qui justitiam fecerint, apprehendunt. Væ filiis iræ, qui se ministros gratiæ profitentur. Væ filiis iræ, qui pacificorum gradus ac nomina sibi usurpare non verentur. Væ filiis iræ, qui fideles se mediatores pacis, ut peccata populi comedant, mentiuntur. Væ his qui ambulantes in carne, Deo placere non possunt, et tamen eum placare velle præsumunt.9 Pecuniam, non justitiam, concupiscunt, insatiabiliter esuriunt dignitates, humanam sitiunt gloriam.

Postremo, ex pravitate, carnalitate et negligentia ambitiosorum prælatorum omnia oriuntur mala Ecclesiæ, dicente S. Bernardo: Inde est quod illa (videlicet Christi sponsa Ecclesia) pauper et inops ac nuda relinquitur, facie miseranda, inculta, hispida et exsangui. Propterea non est hoc tempore ornare sponsam, sed spoliare; non custodire, sed perdere; non instituere, sed prostituere; non pascere, sed mactare et devorare, dicente de illis Domino: Qui devorant plebem meam ut cibum panis.

Footnotes

  1. Hebr. xiii, 17. ↩

  2. Osee iv, 8. ↩

  3. Hebr. v, 4. ↩

  4. Joann. x, 9. ↩

  5. Ibid. 1. ↩

  6. Osee viii, 4. ↩

  7. Osee viii, 4. ↩

  8. Rom. ix, 22. ↩

  9. Rom. viii, 8. ↩

Chapter 10 of 23