Skip to the text

Articulus 16

De perversitate et temeritate religiosorum ambitiosorum, ex dictis S. Bernardi.

AIT S. Bernardus : Video, quod magis dolendum est, nonnullos post spretam sæculi pompam in schola humilitatis superbiam magis addiscere, atque sub alis mitis humilisque Magistri gravius insolescere, et impatientes magis fieri in claustro quam fuissent in sæculo. Quodque magis perversum est, plerique in domo Dei non patiuntur haberi contemptui, qui in sua non nisi contemptibiles esse potuerunt, ut quia videlicet ubi honores a pluribus appetuntur, ibi locum habere et honores consequi non valebant, saltem ibi honorabiles videantur, ubi honores ab omnibus contemnuntur. Video etiam quosdam, quod sine magno dolore videri non debet, post aggressam Christi militiam rursus sæcularibus implicari negotiis, rursus cupiditatibus terrenis immergi. Nec aliunde hæc omnia mala contingunt, nisi quod illam (qua sæculum deseruimus) humilitatem deserentes, dum denuo sectamur inepta studia ac desideria sæcularium, canes efficimur revertentes ad vomitum.1 Sed, o filii hominum, usquequo gravi corde ? ut quid diligitis vanitatem et quæritis mendacium ?2 Quid vobis conari ubi tanta difficultas est et tam grave periculum ? Potestatis ambitio angelum privavit felicitate æterna. Conetur quis in montem ascendere potestatis : quantos, putas, contradictores habebit ? quantos inveniet repulsores, obstacula quanta, quam difficilem viam ? Et tamen quam pauci evadunt quibus non dominetur dominandi libido ! Quænam miseris libido tam dira ? Sic ædificant Babel. Sic concupiscunt quod non expedit, imo quod summe nocet ; quod expedit et debitum est, omittentes. O perversitas filiorum Adam! quum ascendere tam difficile sit, et descendere tam facile, ipsi tamen eligunt potius laboriosum damnabilemque ascensum, quam facilem ac salubrem descensum.

Denique, quid ex hac perniciosa ambitione in detestabili religioso sequatur, pandit beatissimus pater Bernardus, dicendo : Gravis labor superbia; hæc est quæ non recipit disciplinam, curari renuit, nec suscipit medicinam; ulcus pessimum, medelam non sustinens, quod nec summis digitis se patitur attrectari. Verum quanto humilitas magis amplectenda ac necessaria est religioso, tanto integrius ei vitanda est omnis ambitio.

Footnotes

  1. II Petr. II, 22. ↩

  2. Ps. IV, 3. ↩

Chapter 17 of 23